|
150
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quinto et tricesimo tertio anno
principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense
februario tertiadecima indictione. Ante me Petrum iudicem Pardus
filius Petri Atrianensis et Grusa uxor eius filia quondam
Marini Atrianensis coniuncti sunt cum Iohanne monacho et preposito,
et ipsa Grusa clarificavit se habere quartam partem de terris
vacuis et terris cum teguriis et vineis que sunt foris hanc Salernitanam
civitatem in loco Lucanie ubi Tirisinum dicitur per
fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas. ipse terre
a parte septemtrionis est finis medio vallone quod de la Licina
dicitur, qualiter incipit a mari et ascendit per eum et per mediam
vallem iuxta fontem que de Martino dicitur, et ab ipsa valle
ascendit in serra in qua duos terminos in unum fixi sunt in eum
locum ubi Area Petri Longi dicitur, et ab ipsis terminis descendit
in partem orientis per mediam vallem et medium vallonem et coniungitur
cum altero vallone quod da lu Gualdu dicitur, et per ipsum
vallonem da lu Gualdu ascendit in partem occidentis usque
valle, et iuxta ipsam valle et iuxta fossatum similiter ascendit in
ipsa parte occidentis usque mediam serram prope ecclesia Sancti
Angeli et per mediam ipsam serram revolvit modicum in partem
meridiei passibus tribus, et a completis ipsis passibus descendit
in parte ipsa occidentis sicut medius limes discernit usque terris
in quibus ecclesiam Sancti Iohannis constructa est, quas videlicet
terras et ecclesiam pertinent monasterio Sancte et individue Trinitatis,
quod foris hac civitate in loco Metiliano situm est, cui
domnus Leo reverentissimus abbas preest, et revolvit in partem
septemtrionis iuxta ipse terris ipsius monasterii et iterum revolvit
in partem orientis et in partem septemtrionis et in
partem occidentis iuxta ipse terris suprascripti monasterii usque
lapidem signatum et ab ipso lapide revolvit in partem meridiei
secus ipse terris passibus viginti quinque usque medio vallone quod
da Georgi dicitur, qui aliquantum discernit ab aliis terris suprascripti
monasterii; a parte ipsa meridiei finis medio ipso vallone
qualiter descendit usque mare; a parte occidentis finis ipso
mare qualiter coniungit in priore fine. ipse vero terre cum teguriis
et vineis: a parte meridiei finis media sepes et finis aliquantum
medio vallone et dimittit eum et recte descendit in
partem occidentis secus fontem quod intra ipsas terras est, et
151
per aquam quam de ipso fonte fluit et per totam istam partem recte
mensurati intra ipsas terras passus centum octoginta, ab ipsa
parte occidentis finis limes et recte mensurati passus septuaginta;
a parte septemtrionis passus quinquaginta et revolvit
in partem septemtrionis sicut aliquantum limes discernit
passus quinquaginta quattuor usque viam, et revolvit in partem
orientis per ipsam viam passibus septuaginta sex, et ab inde
ascendit in partem quasi orientis sicut media sepes discernit
passibus quadraginta sex recte intra ipsas terras mensurati, et revolvit
in partem meridiei secus ipsas terras in quibus ipsa ecclesia
constructa est passibus decem et octo, et revolvit in partem
orientis iuxta ipsas terras passibus viginti quattuor; a parte ipsa
orientis finis media sepes et passus viginti recte intra ipsas
terras mensurati. et sicut ipsi Gruse congruum fuit, sua voluntate
secundum legem et consuetudinem Romanorum qua vivit, per convenientiam,
per hanc cartulam vendidit ipsi Iohanni preposito pro
parte suprascripti monasterii integram quartam partem de totis
suprascriptis terris per iamdictas fines et mensuras, cum
omnibus que intra ipsam quartam partem sunt cunctisque suis pertinentiis
et cum vice de viis suis et cum integro eo quod extra suprascriptas
fines et mensuras ibidem coniunctum ei pertinet. ea
ratione ut semper integra suprascripta venditio sit in potestate
ipsius domni abbatis et successorum eius et partium suprascript
monasterii et liceat illum et successores eius et partes ipsius
monasterii de ea facere quod voluerint, et propter confirmationem
huius venditionis ipsa Grusa suscepit ab ipso preposito pro parte
suprascripti monasterii statutum pretium auri solidos sexaginta,
quorum quisque habebat tarenos quattuor ex moneta Amalfitanorum
in omni deliveratione. et per convenientiam ipsi Pardus et
Grusa secundum eandem legem et consuetudinem Romanorum
guadiam ipsi preposito pro parte suprascripti monasterii dederunt
et fideiussores ei pro ipsius monasterii parte posuerunt semedipsum
Pardum et Maraldum uterinum germanum illius filium
quondam Landolfi et Iohannem notarium filium quondam Ademarii
notarii, et per ipsam guadiam ipsa Grusa obligavit se et suos
heredes semper defendere ipsi domno abbati et successoribus
eius et partibus ipsius monasterii integram suprascriptam venditionem
ab omnibus hominibus, et ipsa Grusa tribuit licentiam ut,
quando ipse domnus abbas et successores eius et pars ipsius
152
monasterii voluerint, potestatem habeant illam per se defendere
qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus
quas de ea ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsa Grusa
et suos heredes ipsi domno abbati et successoribus eius et partibus
ipsius monasterii non adimpleverint et suprascripta vel ex eis
quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam
guadiam ipsa Grusa obligavit se et suos heredes componere
ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus suprascripti
monasterii trecentos auri solidos constantinatos; et ipse Pardus
per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes, si suprascripta
vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint,
componere ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus
suprascripti monasterii centum auri solidos constantinatos et
quod suprascriptum est firmum permaneat semper. omnia suprascripta
ut dictum est ipsi vir et uxor fecerunt secundum legem
et consetudinem Romanorum. Et taliter tibi Iohanni notario scribere
precepi.S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
| |