Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.207 » Pag 265 - 267

1.207
265
267

265
+ In nomine domini anno Vicesimo primo domni landolfi gloriosi principis et anno Septimo
decimo principatus domni paldolfi filii eius, mense ianuarius tertia indictione. Ego mulier nomine
risa filia isi, et que fuit uxor martini clerici, que modo sum sanctimonialis habitu induta et
domeneca monacha vocor; Declaro me habere rebus in loco balneo propinquo abellino pertinentem
michi per parentela et per heredes da supradicto genitore meum, et ipsius genitori mei fuit pertinentes
da guandelmari filio dominici habio meo et supradicti guandelmari fuit pertinentem per
una cartula emptionis, quod manibus meis teneo quod comune possideo cum eredes sadelfrid, et
continebat in ipsa cartula quomodo guandelmari abio meo una cum sadelfrid filio cumprandi
emerat ipsam rebus da isengardo et da isenardo et da erfelaitio quam et da uxoribus eorum
totam ipsam rebus de loco baneo; et ipsa cartula scripta erat per manu ragemprandi notarius
in primo anno principatus domni nostri ursi de mense aprelis per indictione nona, et ibidem erat
testis isengardo et isenardo et ursu et aliis bonis hominibus et continebat per finis totam ipsam
rebus, et aliud continebat in ipsa cartula. Modo quidem congruum michi est donare ipsis rebus
cum ipsas moniminas, que de ipsis rebus sunt pertinentes, andree genero meo; Sed dum firmiter
facere non possum sine consensum et voluntatem de ipsi mundoaldi mei, Ideo ego domeneca
monacha fecit exinde notitia cumprandi et guiselpoti propinqui mei, in cuius mundium me subiacere
palamfacio, et valde eos obsecrare cepit, ut iuxtam legem michi consentire, ut hec mea
donatione firmiter permanere. illi namque preces mea benigne exaudierunt, sicut ego illis deprecabi
et iuxta legem mihi consenserunt, et dum taliter me audisset pro firmam stabilitatem interesse
nobiliorum subscriptorum testium, Ut mea hec donatione firmam et stabilem esse permaneat.
266
Propterea ego supradicta domeneca monacha, sicut michi congruum esse videtur, bona etenim
mea voluntate et una per consensum et voluntatem de supradicti mundoalt mei et per eadem
cartula toti unanimiter pariterque consensum donamus tibi iamdicti andree genero meo inclitam
ipsam rebus mea de loco baneo, quod comune possideo cum heredes sadelfrit, sicut supradicta
cartula emptionis continet: illos medietate et ego medietatem, et cum medietate de ipsa moniminas,
que de ipsis rebus sunt pertinentes atque continentes, qui michi est pertinentes da supradicto
genitore meo. et ipsam rebus, ut diximus, hec sunt: curtis, hortalis, vineis et nealis,
castaneta, quercieta, cerreta, escleta, monti, plano, cultu atque incultu ubicumque inventus
fuerit de rebus de supradicti isi genitor meus et de guandelmari emptore habio meo, totum adque
integrum illud tibi donabi et cum ipsas moniminas, que de ipsis rebus sunt pertinentes, ad semper
habendum et possidendum tu quam et tuos heredes et faciendum exinde omnia, quomodo et qualiter
volueritis, sine contradictionem meam et de meis heredibus aliqua contradictione; et pro
hanc nostra donatione confirmandum atque constabiliscendum, continuo recepi a te iusta lege
launegildum mantellum unum, qui inter nobis convenit. finita est ipsa nostra donatio, et unde
obligo me ego que supra domeneca monacha una per consensum et voluntatem de supradictorum
cumprandi et guiselpoti mundoaldi mei obligo me. Quod si aliquando tempore tecum nominatus
andreas aud cum tuis heredibus eadem nostras donationes retornare aud removere quesierimus
per quacumque inventam rationem, volendum exinde aliquid vobis tollere vel minuare, aud
de vestra subtrahere proprietate, aud si tibi illum ego et meos eredes tibi et ad tuis heredibus non
defensaverimus et cui a nos datum vel alienatum esse paruerit, et da illorum eredibus non defensaverimus
secundum langobardorum legem, ideo ante omnia questio et causatio nostra atversus
vos vacua et tacita sint, et biginti solidos constantinos Per hanc cartulam vobis componere
hobligamus. et in antea per imbitis tacitis et contemptis maneamus. da aliis vero hominibus vel
partibus sciatis exinde ... vos autori et defensori cum ista cartula et cum ipsa cartula,
ut supra diximus, quod commune ... sadelfrid et cum alias moniminas, que de ipsis
rebus sunt pertinentes atque continentes, ut liceam te et tuos heredes ipsas moniminas ad legem
ostendere, et cum vestris causatoribus causare et contendere, et per vos defensori essere, Sicuti
nos facere debuissemus. Et aliter statuimus, Ut si in qualiscumque hanno subspectionem
abueritis, ut monimen habeam ex predictis rebus continentem, ideo firmam vobis tribuit licentiam,
ut potestatis habeatis cum eis causare et contendere et moniminas ipsas ad vos recolligere
et pro defensione habere, sicuti nos facere debuissemus, et securiter possidere et omne convenientia
vel diffinitione, quod inde feceritis, stabilem esse permaneat sine contradictionem meam et de
267
meis heredibus per supradicta obligata pena. Proinde fecit ego domeneca monacha tibi predicti
andree ec supradicta donatio, pro quo tu michi desti guadia, ut mecum essere et mecum habitare
et me nutricare, sicut filium ad mater. Quod taliter te gaidone subdiaconus atque notarius scribere
rogavi in abellino mense et indictione feliciter.
+ ego ermetancus
+ ego ildeprandus
+ ego ermetancus clericus.
Torna all'inizio