Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.124 » Pag 158 - 159

1.124
158
159

158
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri waimarii principis filius
domni waimarii patricii, mense maius undecima indictione. ideoque ego inghelprandus filius
cumprandi, de sicut mihi congruum est, mea vona volumtate per hanc cartula venumdedit tibi
adelmanni presbiteri filius adelprandi terra mea cum arvusto bitatum et alii arboribus suis, que
habeo in locum nuceria ubi propio ad porta romana dicitur, que mihi ex possessionem prenominati
genitori meo mihi habere subcessi: habentes finis de due partibus fine tuaque adelmanni presbiteri,
alia vero parte fine terra sancte marie, de alio vero capite fine radoaldi presbiteri, sicut
ipse muro discernit. hec vero clausum, qualiter superius finis posite sunt, totum in integrum cum
omnis arboribus et pommifera sua et cum omnia intro se habentibus cum propie finis et biis
suis trasattibus nomine et a funditus eos tibi nominato adelmanno presbiteri venumdedimus, unde
nec mihi nec cuiqua hominibus nichil restitit nec dicimus remanere sortiones. et pro confirmandam
et stabiliscendam hanc nostram bindictionem, nunc a presentis recepimus a te nominatus
emtorem nostrum statutum pretium, idest auri tari numerum quindecim; finitoque vero pretium
aput nos eam vero rationem, ut nunc a presenti die et im perpetuis temporibus tu prenominatus
adelmannus presbiter quam et ad tuis heredibus, ut eaque nostram bindictionem, de sicut superius
scriptum est, nos vobis ab omnis homines inantestare et defensare promittimus ego et meis
heredibus vobis et ad vestris heredibus, ut omni tempore firmiter habere et possidere et facere
quod volueritis. quit si minime potuerimus, vel si nos ipsi forsitans per quavis modis remobere
aut retornare quesierimus, ante omnia questio nostra sit bacuum et inanes et duplum supradicto
pretium vobis componere promittimus; et que aput vos fuerit remelioratum vel factum edificium,
sub estimationem pretii vobis restituamus, de colludio autem legibus vobis iuremus per
dei misteria. igitur et si uxor mea de ista nostra bindictionem sortes tollere aut habere quesierit,
amodo vobis apposui et obligo ipsa terra mea cum arvusto ad ipsa turre, ubi ego residentes fui
159
in eodem loco nuceria, et in alio tantum per adpretiatum vos exinde tollere liceat, de quantum
exinde ipsa uxor mea vobis exinde tulerit, et firmiter eos omni tempore habeati per ista cartula
et supradicta obligationem, et hanc cartula ut supra firme permaneat. quam te ursus notarius
tali tinore scribere rogavimus. actum nuceria.
+ ego ermengari teste subscripsi
+ ego antipertus teste
+ ego abelferi teste sum
+ ego nandipertu teste subscripsi
+ ego argo teste subscripsi
+ ego petrus teste subscripsi.
Torna all'inizio