Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.25 » Pag 94 - 98

1.25
94
98

94
+ In nomine Domini. Vicesimo hoctabo anno principatus domni Landolfi
magni principis et quarto anno principatus domni Paldolfi excellentissimi
principis filii eius, mense nobemver, tertiadecima indictione. Ego Leo presbiter
et abbas, qui et Caro vocor, filius quoddam Basili, clarefacio quoniam habeo
pertinentem rebus foras hanc Beneventi civitatem in finibus Seretella, ubi ad
Sancto Ianuario dicitur, pertinentem michi eadem rebus per hereditationem iuxta
legem a parte supradicti genitori mei, quam et per monimen quibus exinde
95
aput me firmatam reteneor; et ipsius genitori mei et Iohanni diaconi et primicerii
fuit pertinentem a mulier nomine Guiselgarda, que fuit uxor Ladelghisi
filii quondam Cumperti, per cartulam quibus exinde aput se firmatam
retinuerunt, ipsius genitori mei fuit ex eadem rebus pertinentem integram
medietatem et iamdicti Iohanni diaconi et primicerii exinde fuit pertinentem
reliquam medietatem. Modo vero integram ipsam medietatem que fuit
supradicti genitori mei ex eadem rebus congruum habeo donare Dauferi filio
Sikelpoti. Quapropter ego qui supra Leo presbiter et abbas qui et Caro voco
filius iamdicti Basili, ideo dum michi congruum esse videtur, bona etenim
mea voluntatem, ante idoneis hominibus qui subter scripti sunt, per hanc
quoque videlicet cartulam donavi tibi eidem Dauferi filio iamdicti Sikelpoti
integram ipsam medietatem meam ex eadem rebus, quam superius patefeci pertinentem
habere foras hanc Beneventi civitatem in finibus Seretella, ubi ad
Sanctum Ianuario dicitur, et quibus rebus ipsa unde ipsa medietatem mea tibi
eidem Dauferi donavi infra hec fines es se videtur: de una parte fine via antiqua
Caliaria, que est super flubio Calore et que vadit ad ipso subsago; de secunda
parte fine medio rivo qui dicitur de Racculo et que venit ab ipsa puteola
fabrita et ab ipsa fontana antiqua fabrita, et ab ipsa fontana ascendentem
per media serra et pesclera et arbori tecclati et termiti positi, et sic directum
perexientem per ipsi termiti et arbores tecclati super ipso loco ubi calcarie
facte fuerunt et perexientem in alia via puplica carraria que venit ab ipsa
Plancella; de tertia parte fine ipsa via antiqua que descendit erga predicta ecclesia
Sancti Ianuarii et perexientem in ipso campo de Corbulo; de quarta parte
rebolbente per medio ipso campo de Corbulo a rebus archiepiscopii huius sancte
Beneventi civitatis sicut ipsa petra lata stare videtur et ab eadem petra
perexientem usque in pesclo maiore qui stare videtur in capite de ipsa serra a
rebus que fuit Radoaldi et per media ipsa serra descendentem per ipse fontanelle
et perexientem et coniungente se in supradicta via prioras fines. Una alia
pecia ex terra de ipsis rebus infra hec fines esse videtur: de uno capite fine rebus
predicti episcopii; de latere fine ipso rivotello qui est erga terra que fuit
iamdicti Radoaldi; de alio capite fine limite qui est a terra que fuit Lupi et de
filio Sassi calcararii; de alio latere fine predicta via antiqua, que est erga
predictis rebus nostra donationem. Et una alia pecia de terra que est extra
predicta via antiqua. Infra as autem omnes supradictas fines ex eadem rebus integram
medietatem exinde tibi eidem Dauferi donavi, et de ipsa mea donationem
nec michi nec cuicumque alteri habendum nullam inde reserbavi, set una
cum inferius et superius atque cum via et andito suo quam et cum omnibus suis
96
pertinentiis , trasactibo nomine, illut tibi eidem Dauferi donavi habendum et
possidendum, quam et donavi tibi eidem Dauferi integram medietatem de
iamdicta cartula, per quos ipsius genitori mei pertinuit, cum ipsa alia monimina
inde pertinentes et continentes, ut omni tempore tu et tuis heredibus illam
pro defensionem habeatis in omni ratione et hordine velut hic subter legitur.
Unde pro confirmandam hanc mea donationem recepi exinde a te iuxta
legem launegilt mantellum unum et quattuordecim solidos constantinatos boni
mezani. Ea ratione ut amodo et semper tu iamdictus Dauferi et tuis heredibus
et illis hominibus, cui eadem mea donationem per vos datam esse paruerit
et illorum heredibus predicta mea donationem in integrum uti prelegitur, habere
et possidere debeatis securiter exinde faciendum omnia quod volueritis
sine contradictione mea et de meis heredibus et sine cuiuscumque requisitionem,
de quibus obligo me ego qui supra Leo presbiter et abbas qui et Caro
vocor et meis obligo heredibus tibi eidem Dauferi tuisque heredibus et ad
illis hominibus, cui eadem mea donationem per vos datam esse paruerit et ad
illorum heredibus eadem mea donationem in integrum velut prelegitur, ab
omnibus hominibus ab omnique partibus antistare et defendere debeamus;
quod si defendere noluerimus aut non potuerimus aut si ego vel meis heredibus
tecum prenominatus Dauferi aut cum tuis heredibus seu cum illis hominibus,
cui predictam mea donationem per vos datam esse paruerit aut cum illorum
heredibus ex predicta mea donationem per quacumque inbenta ratione
causare aut contendere quesierimus, volendum inde vobis aliquid tollere vel
minuare, seu de vestra illut subtraere proprietatem et dominationem, aut si
hoc retornare vel removere quesierimus, et si ab omnibus hominibus ab omnique
partibus illut vobis non defensaverimus, sicut diximus; ideo ante omnia
quinquaginta solidos constantinatos tam me ego qui supra Leo presbiter et
abbas quam et meis heredibus tibi eidem Dauferi et ad tuis heredibus et ad
illis hominibus, cui eadem mea donationem per vos datam esse paruerit, et
ad illorum heredibus componere obligo, et in antea omni tempore exinde
adversus vos per invitis tacitis permaneamus. Igitur autem obligo me ego qui
supra Leo presbiter et abbas et meis obligo heredibus tibi eidem Dauferi et ad
tuis heredibus et ad illis hominibus, cui iamdicta mea donationem per vos datam
esse paruerit et ad illorum heredibus integram eadem mea donationem,
sicut prelegitur, nos vobis ab omnibus hominibus ab omnique partibus per invitis
antistare et defendere debeamus amodo et semper una cum omnibus suis
remeliorationibus, secundum Langobardorum legem, per eadem obligata pena;
de colludio autem si a vobis pulsati fuerimus ad sancta Dei evangelia legibus
inde vobis satisfaciamus, et quando volueritis per vos ipsos fieri auctores et defensores
ex predicta mea donationem potestatem abeatis ipsa monimina quibus
supra vobis donavi ad legem ostendere et cum causatoribus vestris causare
atque contendere et omnem definitionem exinde facite, sicuti nos exinde facere
debuerimus, et predictam mea donationem per vos ipsos vobis defendite
et securiter possidete. Et quando volueritis ut ego vel meis heredibus defendamus
vobis vestrisque heredibus ipsa mea donationem per omni vice, quod
98
vobis fuerit oporte, remittite aput nos supradictam cartulam cum tota ipsa alia
monimina talem salbam, ut illam in iudicio ostendere valeamus, et per omni
vice diebus triginta illas ad causandum haput nos abeamus et finem cum nostris
causatoribus faciendum, et sic ego et meis heredibus debeamus defendere
tibi eidem Dauferi et ad tuis heredibus et ad illis hominibus, cui eadem mea
donationem per vos datam esse paruerit, et ad illorum heredibus integram
eadem mea donationem ab omnibus hominibus ab omnique partibus, sicut supra
vobis repromisimus et obligati sumus, et semper post ipsis diebus triginta
talem ipsa cartulam cum iamdicta alia monimina vobis retdere debeamus qualem
vos illas nobis dederitis per eadem obligata pena. Quam te Carus clericum
et notarium taliter scribere rogavi. Actum Beneventi. Feliciter.
+ Ego Cennamus presbiter.
+ Ego Marandus clericus.
+ Ego Gautius.
Torna all'inizio