Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 2 » 2.240 » Pag 143 - 144

2.240
143
144

+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno Imperatore anno tricesimo sexto: sed et constantino
frater eius magno Imperatore anno tricesimo tertio: die vicesima
mensis aprilis indictione nona neapoli: Certum est me aligernum negotiante
filium quondam stephani de pantalione et quondam pitrum: iugalibus: A
presenti die promtissima voluptatem venumdedi et tradidi tibi leone ferrario
filio quondam gregorii ferrari cui supra nomen papalone: Idest integra
clusuria mea de terra que nominatur at centum posita in loco qui nominatur
maranum: una cum arboribus et cum introitum suum et omnibus
sibi pertinentibus pertinente mihi per parentorum meorum Coherente sibi
da amba latera terra tua memorati leoni ferrari sicuti inter se sepis exfinat
et de uno capite terra ecclesie sancti castrensi sicuti sepis exfinat: et de
alio capite coheret terra ursi vicedomini nuc vero monachi sicuti inter se
sepis exfinat: de quibus nihil mihi exinde aliquod remansit aut reserbabi
nec in aliena cuiusque persona quod absit commisi aut iam committo potestatem:
sed a presenti die et deinceps prenomminata integra clusuria mea
de memorata terra que nominatur at centum posita in memorato loco maranum
sicuti illas per memorates coherenties exsegregabimus sicut superius
legitur una cum arboribus et cum introitas suas et omnibus sibi pertinentibus
pertinente mihi per parentorum meorum a me tibi sit venumdatum
et traditum in tua tuisque heredibus sint potestatem quicquid exinde facere
volueritis liberam semper abeatis potestatem: et neque a me memorato aligerno
negotiante neque a meis heredibus nec a nobis personam summissam
nullo tempore numqua tu memorato leone ferrario aut tuis heredibus
quod absit abeatis exinde aliquando tempore quacumque requisitione aut
molestia per nullum modum nullamque adimbentam ratione nec per summissam
personam a nunc et in perpetuis temporibus. insuper et ab omni
ommines omnique persona omni tempore ego et heredibus meis tibi tuisque
heredibus exinde in omnibus antestare et defensare debeamus propter quod
accepi a te exinde in presentis in omnem decisione seu deliberatione idest
auri solidos tridecim de tari ana quadtuor tari per unoquoque solidos sicut
inter nobis combenit: Si autem aliter fecerimus de is omnibus
memoratis per quobis modum aut summissam personam tunc compono ego
et heredibus meis tibi tuisque heredibus auri solidos triginta bythianteos:
et ec chartula venditionis ud super legitur sit firma scripta per manum
gregorii curialis scrivere rogatus per memorata nona indictione +
hoc signum + manus memorati aligerni negotiante quod ego qui memoratos
ab eum rogatus pro eum subscripsi et memoratos solidos traditos
bidi +
+ ego iohannes filius domini petri rogatus a suprascripto aligerno
testi subscripsi et suprascriptos solidos traditos bidi +
+ Ego iohannes Curialis rogatus a memorato aligerno testi subscripsi
et memoratos solidos traditos vidi +
+ Ego leo Curialis rogatus a memorato aligerno testis subscripsi et
memoratos solidos traditos vidi +
+ Ego gregorius Curialis Complevi et absolvi per memorata nona
indictione +
Torna all'inizio