Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1035 » Pag 255 - 256

6.1035
255
256

255
+ In nomine domini vicesimo sexto anno principatus salerni domni nostri guaimari
principis, et sexto anno principatus eius capue et ducatus eius amalfi, et quinto hanno
ducatus eius surrentum, et secundo anno subscriptorum principatuum suorum domni nostri
gisolfi filii eius gloriosorum eximii principes et duces, et primo anno ducatus eius
apulie et calabrie, mense aprilis, duodecima indictione. Ideoque ego gaido filius quondam
iohanni, de locum nucerie, de sicut michi congruum est, vona etenim mea bolumtate per
anc cartulam ante presentia petri iudicis et alii testes venumdedit atque ad semper
abendum confirmo tivi machenolfi filio quondam machenolfi de iamdictum locum nucerie
una pecia de terra mea pomifera, quod ego abeo in iamdictum locum nucerie, ubi ad casolla
dicitur, propinquo ecclesie sancte marie per hec finis et mensurie: ex omni parte
abet fine mea et de consortibus meis, et est longitudo da duobus partibus passi ana decem
256
et septem, et latitudo capite et de pede passi ana duodecim, totum ad iusto passu homini
est mensuratum; hec vero rebus per iamdicte finis et mensure cum omnia intro se abentibus
homnibusque suis pertinentiis et cum vice de via sua totum et inclitum illut per
supradicte finis et mensure tivi iamdicto machenolfi venumdedit; et obligo tivi machenolfi
ipsa alia rebus mea, quod ego ibidem abeo coniunta, ut si illam daturam aut vindituram
abuero, non abeamus potestate alii cuicumque illut venundare preter ad tivi qui supra
machenolfi vel ad tuis eredibus; et quando illut daturo abuerimus, faciamus nos vel nostris
eredibus ipse machenolfus vel suis eredibus scire pro illut tollendum per tertio constituta
de duodecim in duodecim usque in dies triginta sex, dandum inde nobis iusto balientem
pretium que iusto fuerit appretiata; et si infra ipsa constituta illut emere et tollere
noluerint, post ipsa constituta licead nos illut ei dare cui voluerint; nam si ante ipsa
constituta cuicumque illut dederimus, ut de vestra potestate esset substractum, tunc sine
pretium redeat at tua vel de tuis heredibus potestatis. Et de ipsa suprascripta, mea venditione,
ut superius legitur, in omnibus securiter et firmiter abeatis et faciatis exinde omnia
quod volueritis, sine omni contrarietate mea, vel de meis heredibus, aut cuiquam hominibus.
unde pro confirmanda et stabiliscenda suprascripta mea venditione et obligatione,
ut superius legitur, a presentis recepi a te iamdictus machenolfus statutum pretium,
i sunt auri tari octo in omni deliveratione, sicut inter nobis comvenit: finitoque vero
pretium ipsum aput nos ea ratione. de qua ego iamdictus gaido vona mea voluntate guadia
tivi qui supra machenolfi dedit de omnia que prelegitur, et mediatore tivi posuit cicerus
filius quondam landoni da li lavano; et per ipsa guadia etc. Sequitur consueta formula,
statuta multa viginti auri solidorum constantinianorum
.
Quam te iohannes notarius scribere rogavimus actum uius nucerie.
+ Ego qui supra petrus
+ Ego romoaldus.
Torna all'inizio