|
12
+ In nomine domini tricesimo primo anno principatus domni nostri Guaimarii, et primo
anno principatus domni guaimarii eius filius,gloriosi principibus, mense martius, secunda
indictione. Memoratorium factu a me alfanus filius leoni, eo quod ante subscripti
ydoneis hominibus per bona conbenientiam ad tenendum et lavorandum tradidit mihi eupraxius
presbiter et abbas ecclesie sancti nicolay, qui constructum est in locum veteri pertinentem
lamberti et landoari comitibus, germani filii quondam alberti comiti de rebus
pertinentem ipsius ecclesie, qui esse videtur in vocabulum ubi dicitur salittu, qui est terra
cum vinea deserta, et castanietum, et vacuum uno teniente per hec finis et mensurie: a
parte occidentis fine ipsius ecclesie, inde passi duodecim et gubita dua et palmum unum:
a parte meridie fine sicut termiti ficti sunt, inde sunt passi quadtuordecim, gubita dua,
palmum unum et ab inde rebolbente in oriente passos duos, et abinde saliente in pars
meridie passi quinquaginta duo minus cubitum unum, et abinde revolbente in meridie passi
quadtuor, et iterum salientem in sursum passi biginti tres et palmi tres, et abinde revolvente
in septemtrione passi octo, et abinde saliente in sursum passi biginti: a parte orientis
passi triginta sex: a parte septemtrionis inde passi centum, totum mensuratum ad
iusto passum hominis; per istas fines et mensuras inclitum illut mihi tradidit una cum totum
castanietum pertinentem ipsius ecclesie, quod habet in ipsum locum salittu, tali hordine,
ut amodo et usque nobem anni conpleti ad mea et de meis heredibus sit potestatem tenendum
et dominandum, et fobee et omnis nostre hutilitatis ibi faciamus iusta rationem, et
tota ipsa vinea annualiter apto tempore lavoremus, hoc est, scalciemus, adimpleamus, zappemus,
propaginemus et per ipso bacibum, et ubi meruerit et potuerimus propagines traiere,
illas ibidem tragamus, potemus, ligemus vinea ipsa, et sic eam lavoremus de super
et de supter, et studiemus, et cultemus, sicut locus ipse meruerit, ut proficiad et non disperead
et bona paread lavorata et cultata, et poma, ubi aptum fuerit, infra traditione ipsa
pastenemus; et annualiter per vindemie scire faciamus ipsum abbatem, vel suos successores,
seu pars ipsius ecclesie, ut ibi veniad aut dirigad missum suum, et nos tota ipsa vinea
suis temporibus vindemiemus, et ad palmentum ibique procuremus, et poma exinde et
castaneis infra ipse finis et mensuriis vel castaneis de ipso alio castanietum suis temporibus
colligamus, et castanee ipse secchemus, et omnis vinum et castaneis, seu alia poma
13
que inde exierit, ibique dividamus inter nos per medietatem: pars ipsius ecclesie medietatem,
et nos medietatem; et ipsa medietate de ipso vinum, que in pars ipsius ecclesie
inde venerit, nos illut reponamus ibique in reditum que per partes ibi modo fecerimus, ubi
nos abitare debemus, et mittamus vinum ipsum in organeum illorum da vinum que nobis
ibique dederit, qui per nos sit bonum conciatum et studiatum, et faciamus ipso vinum salbum,
donec illut inde tulerit, absque degeneratione et ingnem; et dum pro ipsa vindemia
ibi steterit ipse abbas vel missum a. pars ipsius ecclesie, nos illum nutriamus secundum
nostram possivilitatem: ad conpleti ipsi nobem anni abeamus ipsa vinea ibidem cultata et
studiata, sicut locus ipse meruerit, ut bona paread cultata et studiata: simulque ipso vacibum
qui est infra et erga ipsa vinea extra illut, ubi est ipso castanietum, que cum propagines
que traxerimus que cum vites que posuerimus, totum illut vinea factum habeamus
cultata et studiata, sicut de tantos annos locus ipse meruerit; seu si pomis ibidem
planctaberimus, studiatos illos ibidem et surtos habeamus, et da ipso constitutum in antea,
donec illut tenere voluerimus, nos et nostris heredibus, natos nascentes, omni tempore
illut teneamus tota iamdicta traditionem, et ipsa vinea annualiter lavoremus et studiemus,
sicut locus ipse meruerit, de super et de supter, quatenus semper in melius proficiad et
non disperead et bonum paread lavoratum, et castanieta ipsa et alia poma exinde colligamus,
et de ipso vinum, et castanee et poma, et de omnia sic faciamus et dividamus et
adimpleamus cum ipsum abbatem, vel missum suum, seu pars ipsius ecclesie, sicut superius
dictum est, inter nos faciendum et adimplendum et dividendum ipsa frudia, et de omni statuta
sic faciamus, quomodo infra supradictum constitutum facere diximus. Unde in eo hordine
per conbenientiam guadia mihi ipse abbas dedit et mediatorem mihi posuit sergi filius
leonis fagilla; et per ipsa guadia obligavit se suisque successoribus et pars ipsius ecclesie
omnia michi meique heredibus adimplendum, sicut prelegitur, et defensare nobis nostrisque
heredibus, natos nascentes, amodo et usque ipso constitutum et super ipso constitutum,
donec illut tenere voluerimus, defensare nobis iamdicta sua tradictione cum vice de
via sua da omnes homines omnique partibus; et quale tempore da ipsi nobem anni in antea
ipsa traditione tenere noluerimus, aut non potuerimus, tunc ipsa traditione, sicut dictum
est, cultata et studiata remittamus in pars ipsius ecclesie, et licead nos nostrisque heredibus
inde exire cum omnia nostra causa mobilia et pergamus, ubi voluerimus. Quod si taliter
omnia suprascripta nobis non adimpleberint et aliquit inde contradixerit, per ipsa
guadia componere obligavit se ipse abbas suisque successoribus et pars ipsius ecclesie biginti
auri solidi costantini. Verumtamen de quante castanee collexerimus de tota ipsa castanieta
infra ipsas mensuras vel extra ipsas mensuras, tertiam partem secche in pars
14
ipsius ecclesie inde demus, et due sortis inde nobis abeamus per supradicta guadia et obligata
pena que nobis se obligavit. Ego myrandus notarius taliter ab eis rogatus sum et unc
brebem scripsi.
+ Ego alderissi notarius me subscribsi.
+ Ego petrus me subscripsi.
| |