Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.870 » Pag 1 - 2

6.870
1
2

1
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri Guaimari glorioso principe,
filii quondam domni Guaimari qui fuit princeps, mense martius, secunda indictione.
Ideoque ego mulier nomine maria monacha, que sum filia iaquinti de camilla actum cilento,
clarefacio me, quia ante hos die pro mercede anime sue ipse ienitor meus per unam
cartulam, quod aput me retineo, tradiditque mihi quartam partem ex omnibus rebus substantie,
stavilibus et movibilibus suis, et ipsa casam, ubi sumus residente; et interea congruum
mihi est predicta maria monacha pro mercede animam meam ipsu, sicut diximus,
quod michi ipsum ienitor meus tradidit, offerire illud monasterio sancti archangeli, qui
est situm in mons coraci de cilento, et, de sicut michi prefata maria monacha rectum comparuit,
ante ydoneis subscripti hominibus, unamque mecum adesset ipsu nominato ienitori
meo et iohanne abbocatore meo, per hanc cartulam offero omnis rebus stavilibus, quod
mihi ab ipso genitori meo est remissum, quam et meis manibus unamque cum ipso meo
genitore ipsa scriptio, quod inde habuit, remitto tivi domno laurentius beneravilis abbas
ipsius monasterii in tali ordine, ut usque dum viva fuero, ipsa rebus siant in mea potestate
ad frudiandum, et de ipso frudio omnia faciendum quod mihi placuerit; post meum
autem obitum ipsa iamdicta rebus, sicut ipsa monimine continet, quod tivi prefato domno
laurentius benerabilis abbas tradidit, siant in potestate tua, vel de tuis posterioribus et de
rectore ipsius monasterii, cum omnia ipsa rebus in se havente et mihi inde pertinentem
cum vice de viis illud habendum, dominandum, possidendum et omnia inde faciendum
quod vobis placuerit. De qua voluptarie mee spopondo atque repromitto ego predicta maria
monacha, ut si aliquando ipsa rebus a pars ipsum monasterium substraere boluero,
aut aliquid inde minuare voluero per qualiscumque ingenium, seu ratione, seu per ammisionem
meam, obligo me in pena ad componendum tivique domno laurentius beneravilis
2
abbas et ad tuis successoribus, vel cuius hec scriptio pro vice ipsius monasterii in manu
paruerit, viginti solidi auri constantini, et in antea questio et causatio nostra siant inde
tacita et bacua; de alii vero hominibus et partibus qui aliquod inde ad ipsum monasterium
contrare vel minuare boluerit, licentiam haveatis cum iamdicta scriptio, quod vobis
rovorata cum testibus remisimus, seu quum quolivet monimine habere inde potueritis,
in omnibus causare et finem facere; et si quis homo inde contrarius fuerit, non siant
adiutus in exitus eius anime beatus michael archangelus, pro cuius amore ego in eius
sancta ecclesia illud tradidit, ut ab eo adiutari merear, et taliter scribere rogavimus te
talarico presbiter et notarius, actum cilento.
Torna all'inizio