|
231
In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius
millesimo septuagesimo octabo, mense decembri prima indictione.
Ante me Petrum iudicem Iaquintus filius quondam Madelmi
et Blacta uxor illius filia quondam Disigi Atrianensis coniuncti
sunt cum Petro filio quondam Leonis presbiteri qui cognominatus
est Longulu, et ipsi vir et uxor, Iaquintus et Blacta, clarificaverunt
se habere terra cum arbusto et insiteto comuniter, que est
foris hanc Salernitanam civitatem in loco Transboneia, quam dixerunt
esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas:
a parte meridiei est finis via et passus triginta octo;
a parte orientis est finis aliorum et passus quadraginta sex, et
a completis ipsis passibus recte descendit in parte septemtrionis
secus finem aliorum usque medium vallonem; a parte occidentis
finis ipsa via et passus triginta, et est ibidem per latitudinem
ista terra recte in ipsa parte orientis, pergente usque illum locum
quo ipsi quadraginta sex passus completi sunt, passus quadraginta,
et ab eo loco quo ipsi triginta passus completi sunt vadit
in ipsa parte occidentis secus ipsam viam passus triginta sex,
et revolvit in ipsa parte quasi orientis iuxta terra pertinente ipsius
Petri et aliorum sicut medius vallitellus discernit; a parte
quasi septemtrionis est finis medium ipsam vallonem et prope
eum recte mensurati passus quinquaginta usque finem aliorum.
de tota vero suprascripta terra cum arbusto et insiteto per iamdictas
fines et mensuras, qualiter suprascriptum est, quartam partem pertinere
dixerunt ipsi Blacte per suum scriptum morgincaph ei ab
ipso viro suo datum alia die eorum copulationis, et tres partes ipsi
Iaquinto; et volens ipsa Blacta ipsam quartam partem suam de suprascripta
terra cum arbusto et insiteto ei ut dictum est pertinente
comuniter cum ipso Iaquinto viro suo venumdare et obserbans ea
232
que in Langobardorum regum edicto scripta sunt de muliere que
res suas comuniter cum viro suo venumdare voluerit, fecerunt illud
notitiam duobus propinquioribus ipsius Blacte parentibus et in
mea et ipsorum parentum presentia ipsa Blacta violentia aliqua se
pati non reclamavit, set bona sua voluntate ipsam quartam partem
suam sibi de suprascripta terra cum arbusto et insiteto ut dictum est
pertinente se dixit venumdare, ut ab hoc die hoc quod vendiderit
stavile debeat permanere, et ego in hac cartula manus ponam, quam
Iohannes scriba cum notitia ipsorum parentum et mea scribere presumit.
et ideo, sicut ipsis Iaquinto et Blacte congruum fuit, bona
eorum voluntate per convenientiam, per hanc cartulam comuniter
venumdederunt ipsi Petro filio quondam suprascripti Leonis
presbiteri qui dictus est Longulu totam et integram suprascriptam
terram cum arbusto et insiteto per ipsas fines et mensuras qualiter
suprascriptum est, quam se ut dictum est comuniter clarificaverunt
abere, cum omnibus que intra eam sunt cunctisque suis pertinentiis
et cum vice de ipsa via de qua etiam ipsi Petro per suas
rationes vicem abere pertinet. ea ratione ut integra suprascripta venditio
quemadmodum superius scriptum est semper sit in potestate
ipsius Petri et heredum eius et licentiam abeant ipse Petrus et sui
heredes de ea facere omnia que voluerint; et propter confirmationem
huius venditionis ipsi vir et uxor comuniter susceperunt ab eodem
Petro statutum pretium auri solidos tarenorum monete Amalfitanorum
centum quinquaginta in omni deliberatione. et per convenientiam
ipse Iaquintus et iamdicta Blacta uxor sua, tamen
ipsa Blacta cum consensu et voluntate suprascripti viri et mundoalt
sui, cum cuius consensu et volunate omnia que in hac cartula scripta
et scrivenda sunt fecit comuniter, guadiam ipsi Petro dederunt
et fideiussorem ei comuniter posuerunt Romoaldum notarium
filium quondam Romoaldi qui postea monachus fuit, et per ipsam
guadiam comuniter obligaverunt se et suos heredes semper defendere
ipsi Petro et illius heredibus integrum illud quod ei venumdederunt
sicut suprascriptum est ab omnibus hominibus; et ipsi
vir et uxor comuniter tribuerunt ei licentiam ut, quando ipse Petrus
et sui heredes voluerint, potestatem abeant illud quod ei comuniter
233
venumdederunt sicut suprascriptum est per se defendere
qualiter voluerint cum omnibus moniminibus et rationibus quas de
eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsi vir et uxor,
Iaquintus et Blacta, et eorum heredes ipsi Petro et eius heredibus
non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut
contradicere presumpserint, per ipsam guadiam ipsi vir et uxor
comuniter obligaverunt se et suos heredes componere ipsi Petro
et illius heredibus ducentos auri solidos constantinatos et sicut
superius scriptum est adimplere. et est ipsa cartula a propriis
sigillis ipsius Petri iudicis roborata.
| |