Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.6 » Pag 19 - 20

9.6
19
20

19
+ In nomine Domini. Vicesimo quarto anno principatus
domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense novembri
quarta indictione. Ante me Petrum iudicem Mascinus
clericus filius quondam Romoaldi coniunctus est cum
Stefanus Amalfitanus filius quondam Iohannis qui dictus est
da lu Balneum, et ipse Mascinus clarificavit se habere una pecia
de terra cum vinea et cannieto foris hanc civitatem in
locum Transboneia ubi Troccla dicitur, et dixit ipsam terram
cum vinea esse per fines et mensuras iusto passu hominis
mensuratas: a parte occidentis finis via passus triginta
quinque, a parte septemtrionis finis media sepe passus
quadraginta tres, a parte orientis finis via passus triginta
nobem, a parte meridiei passus triginta hocto, et revolvit
in partem septemtrionis passus undecim, et revolvit in
partem occidentis passus decem et septe usque ipsa via
priore fine. et sicut ipsi Mascino congruum fuit, sua boluntate,
per hanc cartulam venumdedit ipsi Stefano integram
suprascripta terra cum vinea et cannieto per suprascriptas fines
et mensuras, quam et venumdedit ei quantum eidem Mascinus
pertinuit et pertinet habere a foras ipsas mensuras ibi coniunctum
in parte meridiei et in parte septemtrionis
cum omnibus que intra illud sunt cunctisque eius pertinentjiis
et cum bice de viis suis. ea ratione ut semper sit in potestate
ipsius Stefani et heredum eius et liceat illum et eius heredes
de ea facere quod voluerint; et propter confirmatione huius
venditionis ipse Mascinus suscepit a predicto Stefano statutum
pretium auri solidos sclifatos biginti in omni deliveratione.
et per combenientiam ipse Mascinus guadiam ipsi
Stefano dedit et fideiussorem ei posuit Adelario germanum ipsius
Mascino et filium suprascripta Romoaldi, et per ipsam
guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi
20
Stefano et illius heredibus integrum illud quod ei, sicut suprascriptum
est, benumdedit per suprascriptas fines et mensuras
ab omnibus hominibus et partibus, seu et per suprascriptam
guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi
Stefano et illius heredibus integrum illud quod ei extra ipsas
mensuras, sicut suprascriptum est, benundedit ab omnibus illi
hominibus et partibus, quibus per ipsum Mascinus et per eius
heredes illud vel ex ipsos quomodocumque datu aut obligatu
seu manifestatu paruerit et qui pro illorum parte et dato
quascumque causationes de eo ipsi Stefano et illius heredibus
preposuerint; ab aliis autem hominibus et cum voluerint
ab omnibus hominibus potestatem habeant ipse Stefanus et
eius heredes suprascriptam venditionem per se defendere qualiter
voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas
de ea ostenderint. et si, sicut superius scriptum est, ipse Mascinus
et eius heredes ipsi Stefano et ad eius heredes non
adinpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut
contradicere presumserint, per ipsam guadiam obligavit se
et suos heredes componere ipsi Stefano et illius heredibus
centum auri solidos costantinatos et, sicut superius scriptum
est, adinplere. verumtamen non noceat suprascriptum
Adelarium, qui est fideiussor, quia in suprascripte vie vicem
et pertinentiam se abere dixit. suprascriptum disturbatum in
uno loco legitur Stefano et in alio suprascripta, et illud qui
inter virgulos scriptum est legitur benditionem. Et taliter
te Petrum notarium scribere precepi. Ego qui super Petrus
iudex.
Torna all'inizio