Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6. Appendix » 6.A22 » Pag 189 - 191

6.A22
189
191

189
In nomine domini nostri ihesu christi. Anno incarnationis eiusdem
Millesimo centesimo nonodecimo. mense Iulii indictione duodecima. Ego
Emma comitissa Rogerii comitis filia civitatis severiane domina una cum
filio meo domino Rogerio machabeo. dum resideremus apud castrum civitatis
nostre sancte Trinitatis. veniens ante presenciam nostram frater hugo proceptorem
sacre domus hospitalis. et humiliter rogavit et supplicavit ut per dei
misericordiam et peregrinorum alencium ei terras sibi adiacentes super flumen
basenti in confines casalis avinelle per laborandum deberemus tribueret. Nos
vero eius supplicationibus inclinati humiliter et devote peticioni eius volumus
satisfacere voluntati. invenimus tandem quod predictas terras quas.
a nobis petebat pertinebant monasterio sancti michaelis. Tunc accersiti
fecimus dompnum Guarinum venerabilem abbatem predicti monasterii ante
presenciam nostram. et rogavimus eum ut intuitu dei amoris et nostri precaminis
interventu. terras predictas quas prefato monasterio pertinebant.
predicto fratri et reverentiam supradicte domus hospitalis. tribueret ita tamen
quod prenominatum monasterium nolumus ut nullo modo patiatur
aliquod detrimentum. immo volumus ut comcabium habeat in equivalenti
meliorationem. tandem prenotatus vero abbas circumfultus consilio opposuit
se in manibus domine predicte. et dixit quod paratus erat facere quicquid
placuerat voluntati sue. Tunc domina fecit vocari dopnum Gaudium venerabilem
abbatem sancte marie pisticii et alios magnates suos. videlicet dominum
arnaldum isimbardi filium. dominum robertum sancti iuliani. domini
goffridum puliniani aliisque idoneis subscriptis testibus. et in presentia
nostra et predictorum testium. dopnus guarinus venerabilis abbas optulit
immo et tradidit per sacrum evangeliorum librum terras prenominatas et
dedit. in manu fratris hugonis predicti recipienti pro parte supradicte domus
hospitalis. ut nullo advenienti tempore nec ipse abbas nec eciam
successores sui predictam tradicionem infringerent vel evacuarent sed omni
futuro tempore firmam et ratam haberent. fines vero predictarum terrarum
sunt hii. primus finis est abarea landonis que est superdictus limes casarum
190
avinelle ab ipso limite sicut descendit recte per mentiolam et vadit in flumen
basenti. secundus finis est sicut descendit aqua basenti usque ad arborem
cruce signatam. Ego supradicta emma comitissa una cum predicto
filio meo coram predictis testibus optulit et tradidit per sacrum evangeliorum
librus in manibus predicti dompni guarini venerabilis abbatis monasterii
supradicti. terras quas sunt iuxta flumine bradani in concabium dedimus
eidem. quas terras tenebamus pro parte supradicti monasterii cuius
fines hii sunt primus finis est aratella et ferit subtus recte ad mensam imperatoris
ubi est alius finis ecclesie sancti salvatoris. Secundus finis est sicut
descendit ab ipso lato. et vadit recte per limitem qui est super mense
imperatoris et vadit recte usque ad mare et ad agnoscendum predictum
limitem fecimus infigere petras magnas signatas merco monasterii supradicti.
Tertius finis est sicut ascendit aque bradani usque ad vadum luccari.
et ab ipso vero vado ferit recte ad predictam rotellam. infra hos autem
fines de terris supradictis sicut. continet de fine in finibus optulimus et
tradidimus eidem predicto abbati et suis successoribus et prenominato monasterio
sancti michaelis ad habendum. donandum possidendum. et faciendum
de eis sicut placuerit voluntati eorum et nullo advenienti tempore neque
nos neque successores nostri contra dationem ipsam retrovenire sed semper
firmam et stabilem omni futuro tempore habituram. Et per meliorationem
ipsarum terrarum dedimus prenominato abbati et prefato monasterio testum
evangeliorum cohopertum argenteum ac deauratum per totum. et fratri
hugoni predicto precepimus ut omni anno in festo sancti michaelis in mense
madii deberet. visitare monasterium supradictum videlicet in duobus iuvencis
aut unum pultrum equinum et ipse prenominatus frater obligavit se coram
nobis et coram predictis testibus. pro parte domus sacre hospitalis et etiam
posterioribus suis et si nollent facere datio ipsa non valeat. Sed in primo
statu omnia redigantur. Ad huius autem fratris et predicti monasterii cautelam.
presens instrumentum iude fieri fecimus et alium consimilem etiam
precepimus fieri pro parte predicte domus per manus iuliani notarii qui
interfuit anno mense et indictione pretitulatis et etiam signum sancte
crucis propriis manibus subsignavimus.
+ Signum manus domine emme comitisse prescripte comitis rogerii filie.
191
+ Signum manus domini rogerii machabei prescripte comitisse filii.
+ Signum manus arnaldi isimbardi filii.
+ Signum manus roberti sancti iuliani.
+ Signum manus goffridi puliniani.
+ Ego gaudius abbas sancte marie pesticii interfui.
+ Signum manus . . . mundi severiane
+ Signum manus domini Roberti barrati predicte comitisse
comestabularii.
+ MARALDUS JUDEX QUI ADVOCATUS.
Torna all'inizio