Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1328 » Pag 179 - 181

8.1328
179
181

179
+ In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense
decembri, quintadecima indictione. Ante me petrum iudicem dauferius archidiaconus filius
quondam guaiferii comiti per combenientiam tradidit iaquinto de loco nucerie et filio marzi pro
parte sua et angeli germani sui ac filii suprascripti marzi integras res suas quas habet in
ipso loco nucerie, et per fines et vocavula et pertinentes ipsius loci: videlicet primis una pecia
de terra cum arbusto, que est a super via staviana, Altera vero est cum arbusto ubi campu
dicitur; et tertia autem que est cum arbusto a super ecclesia sancti laurentii et a super via; et
180
quarta pecia de terra cum insiteto que dicitur da la cisterna, et eam ad lavorandum retinet
heredes stephani; et quinta et sexta pecias que sunt a lu sardone et ad flumen, et septima
pecia de terra ad loco anzano, et octaba pecia de terra que dicitur fusarum suptus ecclesia
sancti davit; et nona pecia de terra ubi aqua viva dicitur, et integra portione sua de tota terra
ubi pinillu dicitur, quod est suptus et super via; et decima pecia de terra cum arbusto de loco
barbaciano que est prope ecclesia sancti xisti, quam ipsi germani iaquintus et angelus ad lavorandum
retinuit, et integra portione sua de tota terra ubi a la noce dicitur; et undecima
pecia de terra, et duodecima ubi ad beterem dicitur; et tertiadecima et quartadecima pecias
de terra da sancto marziano, quas retinet ad pastenandum sparanus et alferius filius audini,
et integra portione sua de monte qui zuncla dicitur; et sextadecima et septimadecima pecias
de terra, ubi a la cisterna vocatur; et octabadecima pecia de terra de loco pau, et integrum
quantum ei pertinet ubi pau dicitur; et quantum ei pertinet ubi miliario dicitur; et nonadecima
pecia de terra ubi a la statua clamatur, que ad pastenandum retinet filius stephani. ea ratione
ut integra suprascripta traditio, qualiter prelegitur, cum vice de viis suis sint in potestate ipsorum
iaquinti et angeli et heredum eorum, sicut hic subter describendum est. et tote terris
vacuis quas infra ipsa traditione sunt, rationaviliter arent ...... et seminarent faciant bonum,
sicut meruerit: et omne terraticum quod de tota ipsa traditione amodo et usque completos
annos octo ipse dauferius et eius heredes tollere debuerint totum illud ipsi germani et eorum
heredes sivi tollant et habeant et faciant ex eo quod voluerint, et tote ipse terris scepto illud quod
ipse dauferius per brebes ad lavorandum habent ipsi germani et eorum heredes lavorent et seminent,
sicut meruerit. et ille vel ex eo ad lavorandum et seminandum dent cui boluerint. et omne
terraticum quod de tota ipsa traditione ipse dauferius et eius heredes tollere potuerint totum illud
ipsi germani et eorum heredes sicut suprascriptum est sivi habeant, et faciant ex eo quod voluerint.
Et per hoc omni anno in nativitate sancte marie ipsi germani et eorum heredes dent
ipsi dauferio et illius heredibus censum quattuor auri tarenos bonos ex moneta que nunc formantur
in amalfitana civitate usque completos ipsos annos, et amodo et usque completos ipsos
annos ipsi germani et eorum heredes per omne annum in nativitate domini et in pasca resurrectionis
eius veniant intra hanc civitatem ad domum ipsius dauferii et de eius heredes cum
salute sicut meruerit et iustum fuerit. Completis vero ipsis octo annis ut amodo se compleant
ipsi germani et eorum heredes remittant ipsi dauferio et illius heredibus integra suprascripta
traditione. et illis sit licentia et homines quos in ea miserint ex ea abstraere omnes res suas
et ducere eas ubi voluerint et portare illud ubi voluerint absque eorum contrarietate. et per
combenientiam ipse dauferius guadiam ipsi iaquinto pro parte sua et ipsius germani sui dedit
181
et fideiussorem ei pro sua et illius parte posuit petrum filium quondam iaquinti, qui fuit filius
iaquinti. et per ipsam guadiam obligavit se ipse dauferius et suos heredes defendere ipsorum
germanorum et heredum eorum integram suprascriptam traditionem in suprascripta ratione ab
omnibus hominibus usque completos ipsos annos, et non querant illam vel ex ea eis eorumque
heredibus tollere aut contrare amodo et usque ipsos octo annos completos. Et si, sicut superius
scriptum est, ipse dauferius et suos heredes ipsis germanis et eorum heredibus non adimpleverint
et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam
guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsis germanis et eorum heredibus triginta
auri solidos constantinos, Et sicut scriptum est adimplere. Iamdicta vero pecia de terra
cum arbusto, que est prope ipsa ecclesia sancti xisti, quam ipsi germani ab ipso dauferio ad
lavorandum per brebem retinere omni tempore ita permaneant cum eo et cum illius heredibus
secundum textum predicti brebis eo modo, ut amodo et usque completos ipsos annos nichil
terraticum ex ea illis et eorum heredes ipsi dauferio et illius heredibus dent per suprascriptam
guadiam et obligata pena. Verumtamen eadem ipsa pecia, que dicitur da la statua retinet ad
lavorandum acceptore qui dicitur manganellu. suprascripto disturvato legitur in uno loco octaba
et in alio nono. in altero in amalfitana. et quod inter virgulos scriptum est, legitur dent. Et
taliter tibi iohanni notario scribere precepi.
+ Ego qui supra petrus iudex.
Torna all'inizio