|
71
+ In nomine domini quadragesimo anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis,
septimo die intrante mense octuber prima indictione. cum autem die quadam exet ego truppoaldus
sculdais in locum hubi correiano bocatur salernitane finibus, tunc ibique ante me coniuncti
sunt causatores ermengari filius erchinperti et bisantio filius iohannis et andreas clericus
filius mauri propter rebus de eodem loco correiano a super casa ipsius ermengari hubi
modo residente est, hunde iam ante os dies ipse ermengari cum ipsi bisantio et andreas clericus
causavi et inter se guadiati fuerunt per partes plicandum se cum suis rationibus et secundum
legem inter se inde finem facere, modo quidem ante me coniuncti sunt inde finem faciendum
et statim per partes ostederunt inde monimina, inter quos ostederunt scriptionibus
continentem, qualiter per rodipertus filius lioperti qui fuit thio ipsorum bisantii et predicti andree
clerici ostensa fuerad una chartula, qualiter cumprando per vicaria dederad rodiperti qui
fuit abio ipsius rodiperti terra cum arbusto in predicto locum correiano per finis: de due partis
fine radiperti, qui fuit abio eidem ermengari, de una parte fine medio ribus, alia parte fine
eidem rodiperti: infra ipse finis sceptuaberad bia, qui ad casa ipsius rodiperti deducit, nam illo
haliut totum per vicaria ei dederad. cum quo scribtionibus ipse audimus religentem, diximus
72
ipsius ermengari, si voleret facere secundum legem ipse finis predicti abii sui, quod ipsa cartula
continet: ille dixit, ut finis ipse facere; unde inter eis iudicavi et per partes illis guadiare feci, ut
pergeret in ipso locum correiano, et ipsi bisantio et andreas clericus monstrare hab unde esse
ipse finis ipsius radiperti abio ipsius hermengari, et hubi illud monstraberit, si crediderit ipse
ermengari, ut ipse finis illis recte monstrasset ab inde illud habere ipse permengari pro ipse
finis predicti abii sui; et si illud non crediderit, tunc ipse hermengari monstrare hab unde fuisset
ipse finis predicti abii sui et secundum legem ipsorum bisantii et andree clerici iurare, ut ab
unde illud monstraverit hab inde esset ipse finis habii sui et rebus ipsa legibus ei pertinentes
esse. hunde ipse hermengari posuit mediatorem alchom filius quondam iohannis, et ipsi bisantio
et andreas clericus de se plicandum et evvangelia parandum mediatorem posuerunt ipsum alchom.
et taliter scribere fecimus te ademari notarius qui interfui.
| |