|
234
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo sexagesimo primo et vicesimo quarto anno principatus domni Landolfi
gloriosus princeps et sexto anno principatus domni Paldolfi filii eius,
mense hoctuber, quintadecima indictione. Ideoque nos i sumus Iaquintus diaconus
et Iohannes, germani et filii Iaquinti, qui fuit archidiaconus, eo quod intus
civitate Abellini ante nobiliorum subscriptorum testium declaramus nos
236
habere rebus, qui est castanietum et terra in loco ubi Mandre dicitur et ubi
Silba de Adulo nominatur, propinquo ecclesia Sancte Marie, pertinentem nobis
per nostris rationibus. Modo quidem congruum nobis est ipse portioni nostre
de ipsam rebus vendere Iaquinti presbiteri filio cuidam Iohanni. Quapropter
nos prenominati germani, ideo sicut nobis congruum esset videtur, vone etenim
nostre volumtati et per anc quoque videlicet cartula vendidimus tibi
nominati Iaquinti presbiteri ipse portioni nostre de ipsam rebus, ut prediximus,
et est ipsam rebus unde ipse nostre portioni tibi vendidimus per hec finis:
de subtana parte fine rebus de monasterio Sancti Modesti et vadit in fine
rebus de eredes Amanci, ab inde vadi in rebus Amati filii Iohanni et de consortibus
suis; de alia parte fine rebus ipsius Amati et de consortibus suis et fine
rebus de ecclesia Sancti Laurentii, sicut termiti ficti sunt; de alia parte fine
medio vallone et vadit in rebus Imetanci filii Ademari et de consortibus suis,
ab inde vadi in rebus de predicto monasterio Sancti Modesti; de alia parte fine
ipsam rebus de prefato monasterio Sancti Modesti et vadi in rebus Maraldi filii
Maraldi, hab inde qualiter vadi in prioras fines. Infra omnes iamdictas finis
tantum exinde esceptuavimus ipse vie puplike, quod tibi non bendidimus,
nam de ipso alio inclita quartam partem tibi exinde vendidimus una cum inferius
et superiusque, cum viis et anditis suis, cum aquis et cum homnibusque
suis pertinentiis, at semper abendum et possidendum tu qui supra Iaquintus
presbiter quam et tuis heredibus, et faciendum exinde homnia quodcumque
volueritis sine contradictionem nostraque germani et de nostris eredibus aliquam
requisitionem. Unde pro cuncta nostra venditione confirmandum atque
constaviliscendum, continuo recepimus exinde a te, qui supra Iaquintus presbiter,
tari hoc to de denarii voni, ana quinque denarios per tari, que inter nobis
combenit; finita est ipsa nostra venditio. Et unde hobligamus nos prenominati
germani et nostris hobligamus eredibus tivi nominati Iaquinti presbiter
quam et at tuis heredibus hobligamus nos integra predicta nostra venditione,
velut prelegitur, hantistare et defendere nos vobis hab omnibus hominibus
hab omnibusque partibus. Quod si taliter, ud dictum est, nos et nostris eredibus
illut vobis non defensaberimus, aut si nos ipsis per quolibet ingenium
inde vel exinde vobiscum causare aut contendere presumserimus per quamvis
modis, ideo hante omnia decem solidi aurei constantinati voni nos prenominati
237
Iaquintus diaconus et Iohannes et nostris eredibus tibi eidem Iaquinti
presbiter et at tuis eredibus penam componere hobligavimus; et in antea per
inbitis illut vobis defensemus semper, velut prelegitur per iamdicta pena hobligata.
Quod taliter te Fusco harchisubdiaconum et notarium scribere rogavimus
in Abellino.
+ Ego Ioannes.
+ Ego Ioannes.
| |