|  
 
+ In nomine domini anno tricesimo septimo principatus domni nostri paldolfi glorioso principes, 
et secundo anno principatus eius salerni, et quinto anno principatus domni paldolfi filio 
eius, mense septembris octaba indictione. declaro ego iohannes presul sancte sedis salernitane, 
quoniam. ecclesie sancti liveratoriet sancti biti que dedicate sunt in montes apud mare non 
longius ab ac cibitate nostri episcopii sunt pertinentes, et venit ab me sosanna religionis abitum 
induta . . . gubernationem et regimen ecclesie ipse retinet; et dixit mihi si 
emiserimus ei securitatem sicut . . . de ipsa ecclesia et rebus, et causam earum, 
illa autem deo auxiliante monasterium femineum ibidem facere. nos autem talia audientes 
et considerantes si horatorium ibidem construere, salbationem esse nostre patrie, ego cepi 
exinde avere colloquium cum iohannes diaconus et cum petrus iudex nostrumque adbocatorem, 
et cum cleros nostri episcopii. inito consilio, comparuit omnibus nobis melius esse monasterium 
oratorium cotidianum ibidem prehordinare, quam esse ecclesie sicut usque nunc fuerunt, 
unde in nostro episcopio paucum offectum evenit. et ideo omnibus nobis complacuit talia 
 
fieri subscripti ydoneis hominibus inter nos esendum combocabimus, ut quod exinde fecerimus, 
firmum et stabilem permaneret: post hoc ego iamdictus iohannes domini gratia episcopus 
una mecum ipse iohannes diaconus et predicto adbocatorem per bona comvenientia pro 
amore omnipotentis dei et nostre patrie salbationis per anc cartulam tradidimus tibi susanne 
sanctemonialis induta ipse supradicte ecclesie sancti liveratori et sancti biti cum rebus et causam 
earum pertinentes, tali tinore, ut amodo et diebus bite tue . . . tenendum, et 
dominandum et fobee et omnis vestre utilitatis faciendum in rebus ipsarum ecclesiarum, lavores 
exinde tollendum et in ipse ecclesie congregationem monacharum hordinandam . . . 
volueritis et potueritis, et abendum et in eadem ecclesia cotidie . . . monasterio puellarum, 
et agere potueritis, et quanta offerta, et datione . . . vestre sit potestatis, et nullam 
vobis inde tollere queramus: ad hobitum tuum quale . . . abbatissa facere volueritis, 
potestatem haveatis, et ipsa abatissa post tuum hobitum omnibus diebus bite sue ad 
suam abead potestatem, dum fuerit ibidem ipso monasterio . . . congregatione monacharum 
ibidem reliqueritis potestatem haveatis. . . . facere et abere qualem 
voluerit, et de abbatissa. . . . 
. . . 
exinde ipse plagarie quod in ipso monte sunt cum omni hordine . . . quod ad 
nostra reservabimus potestatem: simulque a quo monasterium ibidem non fuerit, sicut supra 
legitur, post tuum hobitum inclita suprascripta tradictione revertas ad potestatem nostri episcopii; 
et ut hordinem istut in aliis modis transmutatum non fiant, ista cartula ad nostram 
retinemus potestatem, et aliam talem exinde tradidimus ad potestatem ipsius susanne. et tali 
hordine te theodericus notarius scribere rogabimus. actum salerno.
  |  |