114 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro basilio magno imperatore anno quinquagesimo octabo: sed et 
constantino magno imperatore frater eius anno quinquagesimo quinto: die 
nonadecima mensis magii indictione prima neapoli: Merissis divisionis facta ha 
me martino filio quondam stephani primicerii qui cognominabatur perna 
havitator autem in loco qui vocatur capitinianu quod est foris flubeum 
territorio plagiensi. De integras duas terras iuris monasterii sanctorum marcellini 
et petri puellarum domini quas ego memorato martino per chartulam 
at pastinandum adpreensi da quondam domina drosu venerabili abbatissa 
memoratis monasterii una cum cuncta illarum congregationem monacharum 
memorati sancti et venerabilis eius monasterii. Una bero terra 
que vocatur ad pratu et alia que nominatur ad robore insimul et de alia 
una petia de terra iuris ipsius monasterii que vocatur nobiscula insimul 
constitutas vero in memorato loco capitinianum quem ipsa abbatissa mihi 
ad pastenandum dedit per alia chartula quas mihi fecit de integras duas 
fundoras et de alium quas ipsa alia chartula continet iuris memoratis monasterii. 
ut ego ipsa alia petia de memorata pastenare et sic dividere illam 
sicut divideremus memoratas duas terras ut ipsa alia chartula continet. quas 
ego memorato martino eas dividere bisus sum in quintam partem. inter 
me et bos videlicet domina musanda venerabilis abbatissa memoratis monasterii 
et cuncta sancta vestra congregationem monacharum memorati 
sancti et venerabilis vestris monasterii hunde vobis exinde pertinet partes 
tres. pro ipso sancto vestro monasterio et nobis exinde pertinet partes duas 
pro ipsa nostra pastenationem sicud ipsa chartula pastenationis mee continet. 
Hunde tetigit exinde in ista prima portionem bos memorata domina 
musanda venerabilis abbatissa et cuncta sancta vestra congregationem monacharum 
pro vice memorati sancti vestris monasterii pro ipsas tres partes 
vestras quas vos adunatum tollere debetis pro memorato sancto vestro monasterio. 
IDest prenominata integra terra que vocatur ad pratum qui est de 
uno latere iusta terra de illi moncola. et de alio latere iusta terra memoratis 
vestris monasterii quem ad pastenandum tenuit iohannes pullarulo qualiter 
115 
terminis exfinant. de uno capite est iusta alium arbustum vestrum memoratis 
vestris monasterii quem ego una cum memorato iohanne ad laborandum 
tenere bideor. de alio capite terra ecclesie diaconie sancte marie 
cosmidi de qua reliquas memorata terra que vocatur ad roboretum qui 
est uno latere iusta terra memorate diaconie et de alio latere iusta terra 
monasterii sancti pauli catholice maioris. de uno capite iusta terra heredes 
domini stephani curialis et de alio capite iusta arbustu sparani thii mei. 
huna cum memorata alia petia de memorata terra que nominatur nobiscula 
qui est de uno latere iusta terra memoratis monasterii sancti pauli catholice 
maioris et de alio latere iusta bia pubblica. de uno capite iusta holibetum 
heredum quondam domini leoni caputi et iusta terra de illi faciemala et 
abinde quomodo badit in bela in memorata bia publica: quas ad bicem 
tetigit in portione secunda me memorato martino pro memoratas duas partes 
meas ex ipsa pastenationem. set bos mihi refusistis super ipsas duas partes meas 
qui me tetigit pro duas quartas quas ego minus abeo de ipsas duas partes 
meas quem bos superflum abetis in ipsa terra qui bos tetigit pro ipsas tres 
partes vestras Idest auri tari sex. Hec vero portio prima qualiter bos hic 
tetigit pro memorato vestro monasterio ut super legitur una cum arboribus 
fructiferis vel infructiferis seu cum introitas suas omnibusque eis pertinentibus. 
tantummodo homni temporem bos et postera vestras memoratas duas 
partes meas qui me tetigit mihi meisque heredibus exinde in omnibus antestarem 
et defensare debeatis ut ipsa chartula pastinationis mee continet: 
nam etsi ego aut heredes meis ipsas tres partes vestras tenere et laborare 
voluerimus licentiam abeamus ut ipsa chartula pastenationis mee continet: 
et si forte ante et ego aut heredes meis ipsas duas partes meas qui me 
tetigit ut super legitur a dare abuerimus per quovis modum tunc vobis posterasque 
vestras memorato vestro monasterio illut dare debeamus in pretium 
sicuti adpretiatum fueris a christianissimis biris si volueritis sin autem 
in nostra sit potestatem dandi cui voluerimus: nam et si vos aut posteras 
vestras ipsas tres partes vestras qui bos tetigit ut super diximus ad dare 
abueritis per quobis modum tunc mihi meisque heredibus eas dare debeatis 
in ipsum pretium sicuti adpretiatum fueris a christianissimis biris si voluerimus 
sin autem im vestra sint potestatem dandi cui volueritis sicud ipsa 
chartula pastenationis mee continet: Het qui te de hanc merissis divisionis 
116 
ut super legitur retornare volueris aut in aliquid hoffensis fueris per quobis 
modum aut summissas personas tunc componat pars infidelis a partem fidem 
bserbantis eiusque heredibus seu posteras auris libra una bythiantea. et hec 
merissis divisionis ut super legitur sit firma scripta per manus gregorii curialis 
scribere rogatus per indictione memorata prima + hoc signum + manus 
memorati martini. signum + manus memorata musanda abbatissa. signum 
+ manus drosu monaca hoc signum + manus maria monaca. signum + manus 
visantia monaca ipsius congregationis quod ego qui memoratos pro 
eis subscripsi + 
+ ego iohannes filius domini cesarii testi subscripsi + 
+ Ego gregorius scriniarius: testi subscripsi + 
+ ego sergius filius idem domini sergii testi subscripsi + 
+ Ego gregorius Curialis qui memoratos post subscriptionem testium 
Complevi et absolvi per indictione memorata prima +
  |