Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.110 » Pag 266 - 268

10.110
266
268

266
+ In nomine Dei eterni et salbatori domini nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo hoctabo,
temporibus domni nostri Robberti gloriosi ducis, mense ianuario
secunda indictione. Ante me Iohannem iudicem Iaquintus
filius quondam Petri iudicis coniunctus est cum Bibo vicecomite
filio quondam Petri, et ipse Iaquintus clarificabit sibi pertinere res
foris anc Salernitanam civitatem in loco Transboneia, unde ipse Iaquintus
ostendit quinque cartulis et unum scriptum obligationis continente
de ipsas res. prima ... secunda ... tertia .... quarta ...
quinta ... Ipso scripto obligationis ... Cum autem ipse cartulis
et ipso scripto fuerunt ostensos, sicut ipsi Iaquinto congruum fuit,
sua voluntate per convenientiam, per anc cartulam vendit
suprascripto Vibo vicecomes integras omnes suprascriptas res, quas
ipsi Iaquinto per ipsis quinque cartulis ei pertinet, cum omnibus que
intro se abentibus omnibusque suis pertinentjiis et cum vice de viis
suis et cum ipsis quinque cartulis et cum quattuor cartulis que in suprascripta
quinta cartula declarate sunt et cum ipso scripto obligationis
ea ratione ut, quando ipse Urso Grossu et eius eredes
illud quod ipso scripto ipsi Iaquinto obligatum est vel ex eo vendere
voluerint, tunc ipse Iaquintus et eius eredes integrum illud faciant
vel ex eo vendere ipsi Vibo vel eius eredibus de pretio ipsius
Vibi vel de eius eredes pretio que per doctos et
267
Deum timentes omines iuste appretiatum fuerit per firma
cartula venditionis sicut terre istius est consuetudo, ut securiter
ipse Vibo et eius eredes illud abere possint et faciant ex eo quod
voluerint; et si ipse Vibus et eius eredes illud emere noluerit,
tunc ipse Vibus et eius eredes retdant ipso scripto ipsius Iaquinti
et eius eredibus faciendum quod voluerint et non abeant potestate
ipse Iaquintus vel eius eredes dare licentiam ipsi Ursi vel eius eredibus
illud que per ipso scripto ei obligatum est cuilivet dare per
qualecumque ratone, preter ipsi Vibo et eius eredes sicut suprascriptum
est. ea ratione ut semper suprascripta venditio sit
in potestate suprascripti Vibi et eredum eius et ille et eius eredes
licentiam abeant de ea facere quod voluerint; et propter confirmationem
uius venditionis ipse Iaquintus suscepit a suprascripto Vibo
aureos tarenos Amalfitanorum ducentos quadraginta in omni
deliveratione. et per convenientiam ipse Iaquintus guadiam ipsi
Vibo dedit et fideiussorem ei posuit Petrus filius quondam Tanselgardi
comitis et per ipsam guadiam obligavit se et eius eredes semper
defendere ipsi Vibo et eius eredibus integram suprascripta
venditione ab omnibus omnnibus et partibus. ea ratione ut, quando
ipse Vibus et eius eredes quesierint abere defensores suprascripto
Iaquintus et eius eredes de suprascripta venditione, tunc ipse
Vibus et eius eredes dent eis omnes suprascriptis cartulis et ipsis
quattuor cartulis que in ipsa cartula quinta declarate sunt totas
salbas iusta ratione ad abendas illas per omnes vices diebus sexagirita,
et tunc per omnes vices ipse Iaquintus et eius eredes
integrum illud eis defendant ab omnibus ominibus et partibus sicut
suprascriptum est, et post completos ipsos dies cartulas ipsas
salbas iusta ratione qualem illas eis datas fuerint ipsi Vibo et eius
eredibus dent ad abendas illas in suprascripta ratione; et tribuit
ei licentiam ut, quando ipse Vibus et eius eredes voluerint, suprascripta
venditione per se defendere potestatem abeant qualiter voluerint,
cum omnibus muniminibus et rationibus quas de ea ostenderint.
et si sicut superius scriptum est ipse Iaquintus et eius eredes
ipsi Vibo et eius eredibus non adinpleberint et suprascripta vel
ex eis quicquam remobere aut contradicere presumserint, per ipsam
guadiam ipse Iaquintus obligavit se et eius eredes componere
268
ipsi Vibo et eius eredes quinquaginta auri solidos constantinatos
et suprascripta adinplere. quod autem superius disturbatum est
legitur: "undecim" et quod scriptum est desuper inter virgulos
legitur: "eredes". Et tibi Romoaldo notario scribere precepi. S.
+ Ego qui super Iohannes iudex.
Torna all'inizio