|
13
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri iohanni et sexto anno domni
guaimari filio eius gloriosi principibus, mense martio, septima indictione. ydeo que ego iaquintus
filius quondam machenolfi de locum floccanu clarefacio, quoniam communiter abeo cum grimoaldus
cognato meus filius garofali omnis rebus que fuit predicti machenolfi genitori meo: ego
qui supra iaquintus debeo inde tollere medietatem, et ipse grimoaldus cognato meus debet inde
abere ipsa alia medietate, sicut nostra continunt scripta, et ut congruum est nobis adunare in
unum tota sortionem ipsam ... cognato meus de una pecia de terra cum arbustis
vitatis de locum tostaceo suptus ipso mercatum non multum longius a flubio saltera, ubi
molinum edificatum abet landoarius comes, et sublaxarem ego eidem grimoaldi tota sortione
mea de una pecia de terra cum arbustis vitatis in eodem locum tostaceo. et ideo, de sicut nobis
congruum est, bona enim mea bolumtate ante presentia leoni iudici et subscripti testes per anc
cartulam commutationis ordine vicariabit et tradidit tibi nominati grimoaldi cognato meus tota
sortione mea de una pecia de terra quot usque modo commune abuimus in dicto locum tostaceo;
que abet finis et mensurie ipsa pecia: a pars orientis fine monasterio sancti laurentii, sunt inde
passi triginta octo: a pars septemtrionalis fine domnica, sunt inde passi septem et medium: a
pars occidentis fine ursi filius madi qui est thio et barbanem meum, abet inde passos similiter
triginta octo: a pars meridie fine madi et petri germani filii petri et maienandi filius cennami,
sunt inde passi ... ad iusto passum omini mensuratum. ec bero clausum, qualiter
superius finis posite sunt et mensuria ipsa percurrit, medietatem exinde fuit mihi pertinentem,
et ipsa medietatem fuit sortionem ipsius grimoaldi cognato meus; unde ipsa sortione mea, quod
est medietatem de nominato clausum, in integrum illos vicariabi et tradidit tibi qui supra grimoaldi,
unde nec mihi qui supra iaquinti, nec quarta uxori mee, nec cuilibet ominibus nihil restitit
nec dicimus remanere sortionem. et pro confirmandam et stabiliscendam anc mea vicariationem
a presentis recepi a te qui supra grimoaldus cognato meus per alia cartula, quem aput
nos firmam emisistis, tota et inclita sortione tua, quod est medietate de nominata pecia de locum
tostaceo propinquo ipso molinu ipsius landoari comiti. qui abet finis et mensurie ipsa pecia de
terra cum arbusto, unde mihi ipsa sortione tua im bicariam tradidistis: a pars orientis fine sancti
14
dabi, sunt inde latitudo passi decem et octo: a pars septemtrionalis fine de eredes madelfrit
de locum tostaceo: a pars occidentis fine ursi qui est thio et barbanem nostrum, et de consortibus
nostris, abet inde passos decem et septem: a pars meridie fine gaiderisse ...
et de filii domnandi: in omni loco est terra ipsa longitudo passi quadraginta tres totum at iusto
passum omini mensuratum. de ista vero pecia per supradicte finis et mensurie inclita ipsa medietate,
que fuit sortionem tua qui supra grimoaldi, a te illos im bicariam recepi propter ipsa
mea vicariationem in omnem deliberationem, sicut inter nobis combenit. finitaque vero nostra
vicariationem ea rationem, predicta mea bicariationem, ut superius legitur, a nunc die omni
tempore tu qui supra grimoalde quam et vestris filiis et eredes in omnibus securiter et firmiter
eos abere et possidere baleatis, et faciatis exinde omnia quot bolueritis. ex qua promidto ego
qui supra iohaquintus, et per bona combenientia guadia tibi qui supra grimoaldi dedit et mediatorem
tibi posuit me ipsum tali rationem predicta mea bicariationem, ut superius legitur, ab
omnis omines et partibus seu a parte uxori mee illos vobis vestrisque eredibus antistare et defensare
promidtimus. si autem, sicut dictum est, illos vobis vestrisque eredibus antistare et
defensare noluerimus ... aut non potuerimus im predicta rationem,
vel aliquit exinde remobere aut retornare quesierimus, ideo per supradicto guadia siamus
obligati nos nostrisque eredibus at componendum tibi tuique eredibus decem auri solidos
constantinos, et semper omni tempore anc nostra vicariationem in supradicte ordine firme
permaneat. et te petrus clericus et notarius scribere rogabimus. actum nuceria.
+ ego qui supra leo
+ ego maraldus.
| |