|  | 
 + In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri guaimarii glorioso princeps,
 mense augustus tertiadecima indictione. Memoratorium factum a me maio archidiaconus et
 abbas ecclesie sancti maximi et sum unum de dominii ipsius ecclesie, eo quod ante subscribti
 testes, una mecum esse petrus, qui est unum de dominii et adbocatorem predicte ecclesie,
 per vona combenientia tradidimus ad tenendum et casa faciendum ligori filio iohanni surrentino
 per absolutionem ipsius genitori sui de terra vacua pertinentem ipsius ecclesie intus
 anc salernitanam civitatem in plaiu de monte a super ipsa ecclesia per ec finis et mensurie.
 de super parte fine ipsius ecclesie, sicut totum parietem fabritum discernit, est inde per longitudo
 pedes biginti quadtuor: a parte orientis fine labinario, sicut inde aliquantum pariete frabitum
 est, sunt inde pedes biginti duo: de subter parte fine ipsius ecclesie, et inde longitudo
 pedes viginti tres et summisse unum: a pars occidentis similiter fine predicte ecclesie, inde sunt
 pedes biginti duo, totum ad iusto pedem manum homini mensuratum. hec vero terra cum ipsi
 parieti per suprascripta mensuria inclitum illut ei tradidimus tali ordine, ut liceret ille et eius
 heredes et homines, quod ille ibidem miserint, in ipsa terra per iamdicta mensuria casa lingnitia
 edificare terranea de vona lingnamina iusta ratione facta, et fobee et omnis sue utilitatis ibi
 facere, et amodo et usque festivitate sancti andree ipsa casa per suprascripta mensuria factam
 abeant, et a foras mensuria faciant sericidia, unum in pars orientis et alium in pars occidentis;
 et quantum minus est modo ipsum parietem qui est a pars septentrionis de ipsa mensuria longitudo,
 illis eum frabicare debeas ad calce et petre sic grossum, sicut et ipso aliut qui ibi factum
 est, et in altum, sicut meruerit esse fronte de casa terranea, et ipso parietem qui est a parte orientis,
 frabicare illis eum in altum quantum boluerint, ut in ipso constitutum in festivitate sancti
 andree abeant ipsa casa facta, clusa et cooperata vona, sicut meruerit esse casa terranea, et
 ipsi parieti, sicut diximus, frabicati. ad ipso constitutum tota ipsa casa per suprascripta mensuria
 per medium equaliter dividant in due sortis: una sorte fiant in partibus orientis, et
 alia in pars occidentis, et nos vel partibus ipsius ecclesie compreendamus exinde una sorte in
 
 qualem partem boluerimus, et illis abeant sivi ipsa alia sorte quod est medietatem ipsa casa,
 ad sue potestatis abendum, et dominandum cum vice de via sua, ibidem ingrediendum cum
 omnis sue congruitati, et ibidem residere et abitare, et omnis sue utilitatis ibidem facere iusta
 rationem, et nos et pars predicte ecclesie defensemus illut eis cum vice de via sua, sicut diximus,
 da omnis homines omnique partibus usque biginti sex anni completi, et non queramus usque
 ipso constitutum illut vel exinde ei et ad omines, quod ille ibidem miserint, tollere aut contrare.
 a completi autem ipsi viginti sex anni licead illis inde exire et ipsa casa exinde disturbare,
 de quantum est ipsa eorum sortione, et excutere inde ipsa lingnamina, cum omnis sua
 causa, et portare illut ubi boluerint, absque cuiuscumque contrarietate, et ipsa terra vacua
 cum ipsi parieti rebertar ad potestatem ipsius ecclesie, faciendum quod boluerit. Unde in eo
 hordine guadia michi ipse ligori dedit per absolutionem ipsius genitori suo et ipsum astante, et
 mediatorem posuit ipsum iohannes genitorem suum; et per ipsa guadia obligavit se et suos eredes.
 ut si aliquit de omnia suprascripta removere aut contrare quesierint et talia, sicut diximus,
 non adimpleverint, tunc per vona combenientia per ipsa guadia obligavit se et suos eredes
 componere nobis vel in partibus ipsius ecclesie biginti auri solidos costantinos. et unc brebem
 scribsi ego dauferius notarius qui interfui.
 + ego ademari me subscripsi.
 + ego racci.
 |  |