Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.961 » Pag 134 - 135

6.961
134
135

134
+ In nomine domini bicesimo secundo anno principatus domni nostri guaimari salerni,
et secundo anno principatus eius capue et ducatus eius amalfi et sirrentum gloriosi principis,
135
mense magius, octaba indictione. Memoratorium factum a nos maraldus et alcoini,
qui est filius quondam falconi, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia tradidit
nobis at tenendum et laborandum iohannes filius quondam iohanni, qui fuit portarum,
una pecia de terra cum aliquanti castaneis, quod abunt in locum solofre, ubi proprio
nomen constantini dicitur, rotense finibus, que est per ec finis: ab occidente fine de
eredes olperti: a meridie fine fiubio: ab orientis fine, sicut limite discernunt: da partibus
septemtrionalis fine sicut medio ballonem discernit. de ec bero rebus per iamdicte finis
tradidit nobis exinde inclita medietate da partibus septemtrionalis erga ipso ballone, cum
omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis, et cum bice de bia sua illam vobis
tradidit bice sua et bice genitricis sue et bice avii et socere sue, tali ordine, ut liceat
nos et nostris eredibus amodo et omni tempore inclita ipsa medietate de ipsa rebus, qualiter
disimus, nostre potestatis teneamus et loboremus, et fobeas et omnis nostre utilitatis
ibidem faciamus, et ubi oporte fuerit, castaneum nos illum ibidem ponamus et cultemus,
sicut meruerit, et annualiter castanee inde colligamus et biride inter nos dibidamus: nos
et nostris eredibus medietatem, et ipsius iohanni et at suis eredibus demus alia medietatem;
et de que annualiter ibidem seminaberimus, demus ei exinde terraticum secundum
consuetudine de ipso locum; et si terra aridam ibidem abuerit et per tertiam bicem plantimen
ibidem posuerimus, et plantimen ipsa ibidem non preserit, solutis inde maneamus
a calumniis; quale tempore rebus ipsa tenere et laborare noluerimus, liceat nos exinde
exire cum omnis vestro iusto conquisitum, et inclita rebus ipsa rebertas at potestate
ipsius predicti iohanni et de suis eredibus. unde pro taliter per bona combenientia guadia
nobis ipse iohannes bice sua, et pro bice de ipsa nore et socera sua dedit et mediatorem
nobis posuit sikenolfus filius quondam radoaldi; et per eadem guadia obligabit se et
suos eredes antistare et defensare nobis nostrisque eredibus ipsa predicta sua tradictione
da pars ipsius noris sue et socera sua, et da omnes omines omnique partibus; quod si taliter
omnia suprascripta nobis non adimpleberit et alia inde nobis contradisserit, vel si
illut nobis tollere aut contrare presubserit, tunc quodcumque causationes nobis inde preposuerit,
tunc per ipsa guadia obligabit se et suos eredes componere nobis nostrisque eredibus,
vel cui brebem istum in manum paruerit, biginti auri solidi constantini et omnia
suprascripta per inbitis nobis adimplere, et unc brebem scripsi ego iso notarius qui interfuit.
+ Ego godeni
+ Ego disiio.
Torna all'inizio