|
340
+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri iohanni, et quarto anno domni
guaimari filio eius gloriosi principipus, mense ianuarius sexta indictione. memoratorium factum
a nobis petrus filius ursi et cicerus filius cuidam adi, eo quod ante bonorum hominibus qui subter
scripti sunt, dedit et tradidit nobis ad lavorandum et frugiandum domnus cennamus reberentissimus
presbiter et abbas, qui est rector et custos hecclesie sancti maximi, una clusuria de
terra cum arbustis vitatis, quem ipsa hecclesia sancti maximi habet in locum barbacianu propinquo
hecclesia sancti polixti per hec finis et mensurie. a pars orientis, quomodo rebolbit
fine, fine bia strectola, sunt inde per mensuria passos centum decem: a pars septemtrionis fine
bia publica, sunt inde passos nobem: a pars occidentis fine terra hecclesie sancti polixti, sunt
inde passi quadraginta quadtuor, rebolbente per ipsa fine sancti polixti in partibus occidentis
sunt inde passos decem et septem: iterum a pars occidentis fine de heredes roffi et iohanni filius
griselgar, sunt inde passi tridecim, rebolbente per ipsa fine de heredes roffi et iohanni in
partibus orientis sunt inde passos undecim: iterum rebolbente per ipsa fine in partibus meridie
sunt inde passos viginti tres: iterum rebolbente per ipsa fine de heredes roffi et iohanni in partibus
occidentis et exiente usque in bia publica, sunt inde passos viginti duo: iterum a pars
occidentis fine ipsa bia publica, sunt inde passos triginta sex: a pars meridie sicut rebolbit fine
ipsa bia publica, sunt inde passos triginta octo: a pars orientis fine de heredes adi filius leoprandi,
sunt inde passos viginti octo: rebolbente per ipsa fine in partibus orientis, sunt inde
passos sidecim et fine bia, sunt inde passos quadtuordecim et medium, totum ad iusto passum
hominis mensuratum. unde pro taliter per bonam comvenientia guadia nobis ipse domnus abbas
dedit et mediatores nobis posuit mirandus et iohannes germani filii madelfrit, tali ordine, ut
amodo et usque decem anni completi ipse domnus cennamus presbiter et abbas et posteriores
suos et pars iamdicte hecclesie defensaret nobis vel ad nostris heredibus ipsa iamdicta rebus
per supradicte finis cum vice de bia sua da omnis omines, et non eos nobis tollere aut contrare
queras ante ipsum supradictum constitutum; et nos autem vel nostris heredes licentiam et potestatem
habeamus in ipsa eadem rebus fobee et omnes nostras utilitates facere et eos lavorare
suis temporibus de super et de subter, et ubi meruerit, in ipsa rebus arbores et vites plantemus
et propaginemus, ut bene paread lavoratum et cultatum, et omne annum suis temporibus iusto
ordine eos vindemiemus et faciamus scire pars iamdicte hecclesie, et ad palmentum ipso vinum
341
per medium dividamus cum pars iamdicte hecclesie vel eius rectoribus: pars iamdicte hecclesie
eiusque rectoribus tollant exinde medietatem, et nos nostrosque heredes tollamus exinde medietatem.
et de quem ibidem seminaverimus, omne annum demus ad pars iamdicte hecclesie exinde
terraticum secundum consuetudinem ipsius locis, et ipsa sortione eorum de ipso vinum, que ad
pars iamdicte ecclesie hevenerint, nos nostrosque heredes illos eorum portamus et reponamus
in organea ipsorum ad ipsi pariti de nuceria, ubi reposita abuerit organea ad ipsum vinum
recipiendum, et missum suum quem ibi direxerit per ipse vindemie, nos illum nutriamus de
nostra vibenda, dum ibidem steterit ad ipso vinum recipiendum, et demus eis ipso palmentaticum,
sicut consuetudo est. quod si taliter etc: Statuta pena viginti auri solidorum constantinianorum,
pro pactis non servatis. iterum et per eadem guadia obligavimus nos, omne annum
conciemus ad pars iamdicte hecclesie sancti maximi ipsum organeum de nostrum ordine, ubi
reponamus ipsa sortione eorum de ipso vinum, ubi abuerit organea reposita ad ipso vinum
recipiendum.
+ ego guiso notarius interfui et hunc brebem scripsi
+ ego cennamus presbiter et abbas
+ ego petrus diaconus
+ ego petru
+ ego maraldus notarius me subscripsi.
| |