|
414.
Celestinus episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Florentino episcopo salutem
et apostolicam benedictionem. Venerabilis frater noster Aretinus episcopus, transmissa
nobis querimonia, demonstravit quod olim Fesulanus episcopus, ad presentiam
nostram accedens, litteras a nobis, veritate tacita, nomine hospitalis de Pontevallis, in
p. 31
suum grave preiudicium impetravit, ut videlicet ipsis hospitalariis fabricandi ecclesiam
in proprio fundo facultatem liberam preberemus, et tam hospitale quam ipsam ecclesiam
sub speciali protectione Romane ecclesie, duos solidos luccane monete, ad iudicium
libertatis percepte, nobis et Romane ecclesie annis singulis persolvendo, recipere deberemus.
Verum quia ex eo non credebamus quod aretina ecclesia sui iuris dispendium
sustineret, intellecto postmodum per iamdictum episcopum, quod idem hospitale a prima
sua fundatione in diocesi sit aretina constructum et ei diocesana lege subiectum, et
ecclesiam habet antiquam a qua consueverunt habitatores illius ecclesiastica recipere
sacramenta, cognoscentes nos, sique dicuntur vera sunt, circumventus, venerabili fratri
nostro Castellano episcopo causam ipsam duximus committendam. Sed idem episcopus,
sicut ex litteris eius accepimus, circa plurima occupatus, cause decisioni non potuit
intendere memorate. Inde est quod fraternitati tue per apostolica scripta precipiendo
mandamus, quatinus inquiras de propositis sollicite veritatem, et si libi de assertione
prefati aretini sufficienter constiterit, non obstante quod per huiusmodi circumventionem
auctoritate illarum litterarum circa constructionem novi oratorii et hospitalis exemptionem
factum cognosceris, hospitatarios illos episcopo aretino et ecclesie batismali,
sicut ab antiquo subiacere, decernas; et sibi, ut hactenus, debere in spiritualibus et
temporalibus respondere. Nichilominus quicquid in iuris preiudicium eiusdem aretini
episcopi circa ipsum oratorium attemptatum reppereris, auctoritate apostolica sine appellationis
obstaculo, non differas vacuare, et facias quod supra his auctoritate nostra
p. 32
statueris per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari; nullis litteris obstantibus
harum intentione non habita a sede apostolica impetratis. Datum Lalerani V kl. maii,
pontificatus nostri anno quinto.
| |