Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.99 » Pag 243 - 243

10.99
243
243

243
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo octabo, temporibus
domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense maio prima
indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem Petrus
filius quondam Leonis presbiteri qui cognominatus est Longulu
coniunctus est cum Iaquinto filio quondam Madelmi, et per ipsum
Petrum ostensa est una cartula que continebat ... Cum autem
ipsa cartula ostensa fuit et lecta, dixit ipse Iaquintus in omnibus
que continet verax esse et ita ipsi Petro adimplere quemadmodum
ipsa cartula continet. necnon et ipse Iaquintus dixit ut ipsa
via, que ab ipsa parte occidentis ad suprascriptam terram cum arbusto
et insiteto quam ipse Iaquintus et suprascripta Blacta uxor
sua eidem Petro venumdederunt sicut suprascripta cartula continet
coniuncta est, ducat inter ipsam terram cum arbusto et insiteto
et alia rebus ipsorum Iaquinti et Blacte pertinente, et ab eo
loco quo ab ipsa via iamdicta terra cum arbusto et insiteto revolvit
in ipsa parte quasi orientis vadit iuxta ipsa terra pertinente
ipsius Petri et secus terra pertinente ecclesie Beate et gloriose semperque
virginis et Dei genitricis Marie, que foris hac civitate in
loco Betranto construncta est sicut medius vallitellus discernit, et
ex eadem ecclesia et ex rebus eiusdem ecclesie pertinentibus ipse
Iaquintus portionem sibi dixit pertinere. et ob hoc ipse Iaquintus
per convenientiam guadiam ipsi Petro dedit et fideiussorem ei posuit
semedipsum et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes,
si suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere
presumpserint, componere ipsi Petro eiusque heredibus ducentos
auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum
est adimplere. quod autem superius inter virgulos scriptum est legitur
comuniter. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Sico iudex.
Torna all'inizio