281
+ Nos secundus Richardus divina ordinante clementia Capuanorum
princeps. per interventum Ioffridi comitis stabuli et Ugonis de phay. nec
non aliorum nostrorumdilectorum fidelium. Quam et ad salutem animarum
gloriosorum principum. Richardi scilicet avii. et Iordani patris nostri. ac
ob statum nostri principatus. damus. tradimus. concedimus ac confirmamus.
in monasterio beati Laurentii levite et martiris christi. constructo prope
nostram aversanam urbem. per hoc principale scriptum in perpetuum. hos
subscriptos quinque homines. cum filiis filiabus et domibus et possessionibus.
et universis pertinentiis eorum videlicet iohannes goditanus. et petrus
et malfridus fratres ipsius iohannis et Canius et iohannis frater eius. quos
adenulfus duto usque modo a nobis in fevo tenuit ac dominatus est. in
matalone ad faciendum. et persolvendum ipsi omnes et filios et filias eorum
in perpetuum in prephato monasterio et domino Guarino venerabili abbate
eiusdem monasterii eiusque successoribus omne servitium. et censum. et dationes.
publicalia. et scaditiones et alia omnia que parti reipublice facere
et persolvituri sunt quocumque modo Concedimus etiam et Confirmamus in
prephato monasterio Sancti laurentii per hoc videlicet principale scriptum
persona Robberti mellosi. et personas filiorum suorum. ad serviendum et
obediendum omnipotenti deo et prephato monasterio et iam nominato domino
Guarino venerabili abbati suisque successoribus. Haec omnia ut supraphati
sumus. Nos prephatus Secundus Richardus Capuanus princeps in
predicto monasterio Sancti laurentii. per hoc videlicet principale scriptum in
perpetuum. tradimus Concedimus ac Confirmamus. ad possessionem et potestatem
et dominationem predicti monasterii et prephati domini Guarini venerabilis
abbatis eiusque omnium successorum. Faciendo exinde omnem utilitatem
eiusdem monasterii. Remota omni inquietudine. contrarietate et molestia
omnium principum successorum nostrorum vel viceprincipum. comitum
vel vicecomitum. Iudicum sculdahorum. castaldeorum. aliorumque omnium
mortalium persona. Quod si quis huius nostre concessionis et Confirmationis
paginam contemptor. aut violator in aliquo esse presumpserit. decem
libras auri purissimi persolvat. Medietatem in prephato monasterio et predicto
282
domino Guarino venerabili abbati eiusque omnibus successoribus et
medietatem nostro sacro palatio. Solutaque pena librarum. hoc principale
scriptum. firmum. munitum. atque inviolabile maneat in perpetuum. Et ut
hoc firmius credatur. et diligentius ab omnibus observetur manu propria
illud corroboravimus. et nostri sigilli inpressione iussimus insigniri.
Ex Iussione prephate serenissime potestatis. Scripsi EGO QUIRIACUS
IUDEX In anno dominice Incarnationis. M. Centesimo tertio. et vicesimo. III.°
anno principatus prephati domini Secundi R. gloriosi principis capuae. DATUM
Capua Mense Iunio per Indictionem undecimam.
|