Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1208 » Pag 260 - 261

7.1208
260
261

260
MCCVIII
A. D. 1054
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosus princeps,
mense nobembri, octaba indictione. Memoratorium factum a me alferius diaconus
archipresbiter et abbas ecclesie sancti maximi, qui sum unum ex illis quibus ipsa ecclesia
pertinet, Ante subscripti idoneos homines, per combenientia tradidi constantini molinator
filii quondam basili integrum molinum pertinente ipsius ecciesie, quod edificatum
est in flubio lirino cum mole et ferraturiis eius, idest cum becte de ferrum, et tribus
anellis, et securiccla, et ranola, et cum arkaturia sua, et isclis, et cum homnibus suis
pertinentiis et sedimen, et cum bice de bia sua, qualiter ipsum molinum legitimo macenare
possad, cum usu aquarum de ipsum molinum, qualiter illut usque nunc molinatores
tenuerunt. Taliter illut ei tradidi, ut amodo et usque unum annum completum, ut complead
in ultimo die de suprascripto mense. et ille et eius heredes licead tenere inclita
ipsa tradictione, fovee et omnis sue utilitatis ivi facere et abere iusta rationem, et die
noctuque ipsum molinum custodire ille et eius heredes, et ominibus illorum, et conciare,
ut legitime macenare possa, et si ipsa ferraturia adconciare noluerit, ego vel successores
meos, aut pars suprascripte ecclesie illud faciat conciare, et illis ivi adiubet, prout meliut
potuerit. Similiter et si ipsa arkaturia per plena ruperit, pars ipsius ecclesie ea faciad
conciare, et ille et ominibus suis ivi adiubent, quanto melius potuerint, per homnes
vices; et quando mole in ipsum molinum necesse fuerit, nos vel pars predicte ecclesie
261
demus ividem mole, et illis ividem pona, et mole veteras deant et adsignent in pars predicte
ecclesie, faciendum quod boluerimus; et omne molitura que ivi tollere et abere potuerint,
totum illut sivi abeant faciendum, quod boluerint: tantum per omne mense, usque
completum ipsum annum, deant ad pars predicte ecclesie tres modiola de granum bonum
mundum ad modium domnicum, quod est plateaticum, culma mensura; et si per plena,
aut pro generatione puplica, ipsum molinum opera perdiderit, pro ratione illut nobis inputemus,
et cotidie, quando meruerit, et pars iamdicte ecclesie boluerit, et ividem granum
nostrum direxerimus pro macinandum, faciad illum macenare bonum, tantum granum,
quantum nobis sufficiad totum domum nostra, sine molitura et sine detinentia. ad
completum ipsum annum licead illa inde exire cum omnis suas causas, et ipsum molinum
et ipsa alia suprascripta traditione iusta rationem salbum et conciata cum mole, et
ferraturiis, et cum arkaturia, et casa, que facta est super ipsum molinum cum omni sua
pertinentia salba, ut legitimum ipsum molinum macenare possad, adsingnent ad pars predicte
ecclesie, faciendum quod boluerimus; et guadiam mihi dedi et mediatorem michi
posui leo greco faver filius quondam petri greci. Et per ipsa guadia obligavit se et suos
heredes, quod si taliter omnia suprascripta per supradicto ordine nobis non adimpleverit
et aliquit inde contradixerint, per conbenientia per ipsa guadia componere obligavit se
et suos heredes michi, seu in pars predicte ecclesie, triginta auri solidos constantinianos.
et stetit inter nos, ut quantis bicibus ipse generatione super anc cartam venerit, per
omnes vices ipsa ferraturia salba nobis adsignent, et ipse mole illis salbe abeant. Et
quando ipsa generatione de ac carta perrexerint, ipsa ferraturia ei adsingnemus. quod
scripsi ego petrus notarius.
+ Ego petrus notarius me subscripsi.
+ Ego truppoaldus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio