|
13
+ In nomine domini tricesimo anno principatus domni nostri Gysulfi Glorioso principe mens
ianuario quinta indictione. Ego guido filius quondam urso, qui fui natibo de lauriiana et modo
sum abitator in locum ancilla dei, per combenientiam coram bonorum hominum supscriptorum
testium et per anc cartula et per manus domno petrus abbas sancti archangeli, qui constructum
est in mons capacii, optuli inclita mea rebus in iamdicto monasterio cultum vel incultum
cum omnia intra ipsa rebus abentes indeque pertinentes cum aquis, finis et vice de biis; ubicumque
vel quomodocumque per qualiscumque rebus michi est pertinente per tota fine de cilento; in
tali vero hordine, ud ipsa suprascripta rebus fiat in mea meique eredibus potestatis usum fruendi
nato nasciente et de frudio faciamus quod boluerimus, et faciamus serbitium annualiter in iamdicto
monasterio, sicut aliis hominibus, qui abunt offerta rebus in predicto monasterio, et omni
tempore retdamus rationem in parte iamdicta ecclesia. Et si sicut scripta vel ex eis quicquam
remobere vel contrare, aut retroare quesierimus per qualiscumque ingenium vel rationem, per
combenientiam obligo me ego guido et meis eredibus ad componendum tibi predictus abbas
tuosque posteriores et in parte iamdicti monasterii, vel cui scriptum istum pro vice de iamdicta
ecclesia in manu paruerit, triginta solidi auri costantini, et quod supra legitur in predicto hordine
firme et stabile permaneat. Et iterum, si nos vel nostris filii et eredes sine filio vel filia
defuctis fuerimus, vel si de anc terra exierimus, suprascripta rebus beniat in potestate de iamdicta
ecclesia securo nomine. Et si in anc terra rebersi fuerimus usque in tribus annis, suprascripta
rebus nobis nostrisque eredibus redeat potestatis, qualiter in die illa inbenerimus, et
nos reddamus rationem et serbiamus in iamdicto monasterio omni tempore nos et nostris eredibus
in predicto hordine. Et taliter scribere rogabi te sammarus presbiter et notarius.
+ ego achinu presbiter.
| |