263 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro michaele: magno imperatore: anno primo die secunda mensis 
iunii indictione tertia neapoli: Certum est me dominico filio quondam fermosi 
cognominabatur gallitula una cum volumtate grime coniugi meae: avitatoribus: 
vero in loco qui vocatur pumilianu quod est foris arcora. dudum 
aqueductus: A presenti die promtissima volumtate venumdedi et tradidi 
vobis martino qui vocatur lancise et leoni germanis filiis quondam iohannis 
cognominabatur de stephanu de sparanu et petro et iohanne germanis filiis 
quondam stephani langnise oc est de una genitrice et de memoratos singulos 
genitores avitatoribus vero in memorato loco Idest integra petia de 
terra mea que nominatur asignanu posita vero in memorato loco pumilianum 
huna cum arboribus et introitum suum omnibusque eis pertinentibus 
coherente sivi da tribus partibus est terra vestra da quartam parte est 
terra domini gregorii tronilla de qua nihil mihi exinde aliquod remansit 
aut reserbavi nec in aliena persona comisit potestate et a nuc et deinceps: 
a me vobis sit venumdatum et traditus in vestra vestrisque: heredibus sit 
potestate queque exinde facere volueritis semper liberam abeatis potestate 
et neque a me memorato dominico una cum hvolumtate memorate grime 
coniugii meae neque a meis heredibus nullo tempore nuquam vos memorato 
martino et leoni germanis et petro et memorato iohanne germanis oc 
est de memoratos singulos genitores et de memorata una genitrice aut heredes 
vestris quod absit abeatis exinde aliquando quacumque requesitione aut 
molestia per nullum modum nec per summissis personas imperpetuis temporibus: 
Insuper omni tempore nos et heredes nostris exinde ab omnes 
omines omines omnique: personas in omnibus vobis vestrisque: heredibus antestare 
264 
et defensare debeamus: pro eo quod impresenti accepi a vobis exinde; 
Idest auri tari quadtuor. In omnem decisionem seu deliberatione: Quia ita 
nobis stetid. Si autem ego aut heredes meis quobis tempore contra hanc 
chartulam ut super legitur benire presumserimus per quobis modum aut 
summissis personas tunc componimus vobis vestrisque heredibus auri solidos 
quinque bythianteos et hec chartula venditionis ut super legitur sit 
firma scripta per manus petri curialis scribere rogatus per memorata indictione 
+ Hoc signum + manus memorati dominici cum volumtate memorate 
grime coniugi sue ego qui memoratos pro eis subscripsi et memorati 
tari confessus percepisse + 
+ ego gregorius filius domini marini testi subscripsi et suprascripti 
tari confessus percepisse + 
+ ego petrus filius domini theofilacti testi subscripsi et suprascripti 
tari confessus percepisse + 
+ ego bitalianus filius domini petri monachi testi subscripsi et suprascripti 
tari confessus percepisse + 
+ Ego petrus Curialis Complevi et absolvi per indictione memorata 
tertia +
  |