Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.114 » Pag 346 - 348

9.114
346
348

346
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo secundo et tricesimo
anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis,
mense decembri decima indictione. Ante me Petrum
iudicem Griselaita filia quondam Ursi Atrianensis, que
uxor fuerat quondam Marini Atrianensis, qui fuerat filius
Sergii Atrianensis, coniuncta est cum Iohanne Atrianensi
filio quondam Ursi Atrianensis, et ipsa Griselaita clarificavit
sibi pertinere medietatem de duabus peciis de terris cum vineis
et insitis et vacuis que sunt foris hanc Salernitanam civitatem
in loco Beteri ubi proprio Troccle et Gattumortu dicitur;
et inter ipsas pecias viam ducit, et in una ex eisdem peciis
case et palmentum fabricatum construncte sunt, et dixerunt
ambas ipsas pecias de terris esse per fines et mensuras
iusto passu hominis mensuratas. prima ex eis per fines et
mensuras: a parte occidentis est finis via et per eam recte
mensurati passus centum tredecim et medium; a parte
septemtrionis est finis alia via et passus octoginta, et ab
inde revolvit in ipsa parte occidentis passus triginta duo, et
revolvit in parte orientis sicut medius limes discernit passus
quinquaginta nobem, et revolvit in ipsa parte septemtrionis
passus viginti et quattuor, et revolvit et ascendit secus ipsam
347
viam, que ducit inter hanc et subscribenda secunda pecia, in
eadem parte ipsa orientis passus tredecim et medium
intus ipsam terram prope ipsam viam mensurati, et revolvit
et ascendit in parte meridiei iuxta ipsam viam et intra ipsam
terram erga ipsam viam mensurati passus decem, et revolvit
in parte quasi meridiei passibus octo et cubitum, et
revolvit et ascendit in ipsa parte occidentis passus quadraginta
tres usque ipsa via priore fine. ipsa secunda pecia similiter
per fines et mensuras: a parte meridiei est finis media
sepes et prope eam recte mensurati passus triginta sex; a parte
orientis finis vallone et passus sedecim; a parte septemtrionis
et passus viginti; a parte occidentis finis suprascripta
via et passus quindecim et cubitum. et sicut ipsi
Griselaite congruum fuit, sua voluntate, per convenientiam,
per hanc cartulam, secundum legem et Romanorum consuetudinem
venumdedit ipsi Iohanni Atrianensi filio memorati
Ursi pro parte sua et Sergii et Constantini germani sui ac filii
Ursi Atrianensis integram ipsam medietatem, quam sibi
ut dictum est clarificavit pertinere de tote suprascripte ambo
pecie de terra per suprascriptas fines et mensuras qualiter prescriptum
est, cum omnibus intro ipsam medietatem abentibus
cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsis viis. ea
ratione ut integra suprascripta venditio qualiter suprascriptum
est semper sit in potestate ipsorum Iohanni et Sergii et Constantini
germanis et heredum illorum, et liceat ipsos germanos
et eorum heredes de ea facere quod voluerint. et propter
confirmationem huius venditionis ipsa Griselaita suscepit ab
eodem Iohanne pro parte sua et ipsorum Sergii et Constantini
germanorum suorum statutum pretium auri solidos
ex moneta Amalfitanorum quadraginta in omni deliberatione.
et per convenientiam ipsa Griselaita secundum legem et Romanorum
consuetudinem guadiam ipsi Iohanni pro parte
sua et ipsorum Sergii et Constantini germani sui dedit et fideiussorem
ei pro sua et illorum parte posuit Petrum germanum
suum filium quondam Ursi Atrianensis, et per ipsam
guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsis
348
germanis Iohanni et Sergii et Constantini et eorum heredibus
integrum illud quod eidem Iohanni pro parte sua et ipsorum
Sergii et Constantini germani sui sicut suprascriptum est venumdedit
ab omnibus hominibus. et ipsa Griselaita prebuit
licentiam ut, quando ipsi germani Iohannes et Sergius et Constantinus
et eorum heredes voluerint, potestatem habeant illud
per se defendere qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus
et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius
scriptum est ipsa Griselaita et suos heredes ipsis germanis
Iohanni et Sergii et Constantini et eorum heredibus non
adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere
aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit
se et suos heredes componere ipsis germanis Iohanni et
Sergii et Constantini et eorum heredibus quinquaginta auri
solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere.
verumtamen hoc memorari facio quoniam alteram medietatem
de ambobus suprascripte pecie de terra per suprascriptas
fines et mensuras ipsis germanis Iohanni et Sergio et
Constantino pertinere dixerunt; et ipsa Griselaita hec omnia
suprascripta fecit secundum legem et Romanorum consuetudinem.
et quod superius disturbatum est legitur ipsa orientis,
et quod inter virgulos scriptum est legitur sua. E taliter
tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
Torna all'inizio