Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.72 » Pag 218 - 220

9.72
218
220

218
+ In nomine Domini. Vicesimo octabo anno principatus
domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense aprili
septima indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem
Maria filia quondam Nicolai, que fuerat uxor Sergii filii
quondam Iohannis clerici, et Credisindeo et Purpura et
Gemma et Pretiosa filius et filie ipsorum Sergii et Marie, quarum
ipsa Purpura uxor fuit Petri vicecomitis et ipsa Gemma
est uxor Desidei filii quondam Desidei, dum ibidem ipse
Desideus maritus eius adesset, coniuncti sunt cum Cennamo
filio quondam Iohannis. et sicut ipsis Marie et Credisindeo
congruum fuit, bonis eorum voluntatibus, per hanc cartulam
venumdederunt ipsi Cennamo integras omnes res stabiles
quas sibi et ipsi Sergio quomodocumque fuerunt et sunt
pertinentes foris hac Salernitana civitate in loco Freddaria et
per fines et vocavula et pertinentias ipsius loci tam in montibus
quam et in planis cum omnibus que intra eas sunt cunctisque
earum pertinentiis et cum vice de viis earum et cum
sex cartulis ex eo continentibus.
Quarum prima scripta est per Mirandum notarium tricesimo
primo anno principatus domni Guaimarii et
primo anno principatus domni Guaimarii eius filii,
mense augusto secunda indictione, in qua Petrus iudex
subscriptus est; secunda scripta per Ademarium notarium
tricesimo octabo anno principatus ipsius
domni Guaimarii et nono anno principatus domni
Guaimarii eius filii, mense maio decima indictione
et in ea subscriptus est Ragemprandus iudex; tertia
et quarta scripte per Petrum notarium octabo decimo
anno principatus domni Guaimarii filii
domni Guaimarii, mense martio quarta indictione,
in quibus Amatus iudex subscriptus est; quinta
scripta per Truppoaldum notarium vicesimo quinto
219
anno principatus Salerni domni Guaimarii et
quinto anno principatus eius Capue et ducatus Amalfis
et Sirrenti et secundo anno suprascriptorum principatuum
et ducatuum domni nostri Gisulfi eius filii
et primo anno ducatus illorum Apulie et Calabrie,
mense augusto undecima indictione, et in ea Ademari
iudex subscriptus est; sexta scripta per ipsum Truppoaldum
notarium vicesimo septimo anno principatus
Salerni suprascripti domni Guaimarii et septimo anno
principatus eius Capue et ducatus Amalfis et Sirrenti
et quarto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum
domni Gisulfi eius filii et tertio anno ducatus
illorum Apulie et Calabrie, mense augusto tertiadecima indictione,
in qua Ademari iudex subscriptus est,
et cum omnibus aliis muniminibus ex eo continentibus. ea
ratione ut semper sit in potestate ipsius Cennami et heredum
eius et liceat illum et eius heredes de eo facere quod
voluerint. et propter confirmationem huius venditionis ipsi
Maria et Credisindeo susceperunt ab ipso Cennamo statutum
pretium auri solidos octoginta et tres in omni deliberatione. et
per convenientiam ipsi Maria et Credisindeo et Desideus et
Gemma et Purpura et Pretiosa guadiam ipsi Cennamo dederunt
et fideiussores ei posuerunt seipsos, et per ipsam guadiam
ipsi Maria et Credisindeo obligaverunt se et suos heredes
semper defendere ipsi Cennamo et illius heredibus integrum
illud quod ei ut suprascriptum est venumdederunt ab
omnibus hominibus. ea ratione ut, quando ipse Cennamus et
eius heredes ipsos Mariam et Credisindeum et eorum heredes
defensores de eo habere quesierint, per omnes vices dent eis
suprascriptas sex cartulas salvas habendas per omnes vices
diebus sexaginta, et per omnes vices illi et illorum heredes integrum
illud quod ei ut dictum est venumdederunt illi et illius
heredibus ut suprascriptum est defendant; et post completos
ipsos dies per omnes vices cartulas ipsas salbas quales
eis date fuerint illis reddant, et tribuerunt licentiam ut quando
220
ipse Cennamus et eius heredes voluerint potestatem habeant
illud per se defendere qualiter voluerint, cum omnibus
muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si, sicut
superius scriptum est, ipsi Maria et Credisindeo et illorum
heredes ipsi Cennamo et illius heredibus non adimpleberint et
suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere
presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos
heredes componere ipsi Cennamo et illius heredibus centum
auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est
adimplere. et per convenientiam, per suprascriptam guadiam
ipsi Desideus et Gemma et Purpura et Pretiosa obligaverunt
se et suos heredes, si sicut superius scriptum est non adimpleverint
et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere
presumpserint, componere ipsi Cennamo et illius
heredibus centum auri solidos constantinatos et sicut superius
legitur adimplere et taciti ex eo permanere et tacere ex
eo facerent omnes homines, qui pro parte et dato eorum et
heredum illorum eum ipso Cennamo et cum eius heredibus
ex omnibus suprascriptis vel de eo causare presumpserint,
per iamdictam guadiam et obligationis penam. et ipsi Maria
et Credisindeo et Purpura, que a lege suprascripti Petri,
qui fuit vir eius, soluta est et Pretiosa suprascripta fecerunt
secundum legem et consuetudinem Romanorum et ipsa Gemma
suprascripta fecit cum voluntate suprascripti viri sui.
quod autem superius inter virgulos scriptum est legitur salvas.
Et taliter te Romoaldum notarium scribere precepi. S.
Verumtamen hoc memoramus, quoniam ipse Iohannes
genitor suprascripti Sergii non fuit clericus sed Romana
lege bibebat. Et hoc teipsum Romoaldum notarium subiungere
precepi. S.
+ Ego qui supra Sico comes et iudex.
Torna all'inizio