346
+ In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. ANNO AB INCARNATIONE
EIUS M.° C.° XI.° INDICTIONE IIII.: ET QUINTO ANNO
PRINCIPATUS DOMNI ROTBERTI FILII IORDANI GLORIOSISSIMI
PRINCIPIS CAPUAE.
Ego Rotbertus delavalle una cum uxore mea Maria. et Cum filio meo
Rotberto. tibi Stephano filio Saxi de villa que noncupatur sanctus angelus
de Pipone. propter quod a te recepimus. tarenos. XXIIII. per Cultrum
dedimus. et tradidimus in eadem villa fundum. I. astantibus et videntibus
istis hominibus. Alexio presbytero ecclesiae sanctae Mariae priciosae.
Iohanne presbytero qui est noster cappellanus. Frogerio qui est gener Walterii
filii tustaini. et hos habet fines. Ab uno latere quod est a parte Orientis:
est finis terrae praescripti frogerii. habet exinde per longitudinem passus XL.
Ab alio vero latere quod est a parte Occidentis. est finis terrae tuae quam
tu tenes pro iamdicto Frogerio. similiter habet. exinde per longitudinem
passus XL. Ab uno autem Capite quod est a parte Meridiei. est finis
terre Algisii filii Iuvini polzettae. habet exinde per latitudinem passus. XI.
Ab alio quoque Capite quod est a parte Septentrionis. est finis terrae
memorati Frogerii. habet exinde per latitudinem passus. XI. et pedes
duos. mensuratos Cum passu presbyteri Landonis de forignano maiori.
Introitus et exitus ipsius terrae. est ex hac parte Cum Carro et bubus. Ea
videlicet Conditione. ut tu prenotatus stephanus tuique heredes amodo in
antea habeatis potestatem illam laborare. plantare. edificare. et domos vel
muros ibi facere sine ulla Calumpnia vel molestia quae a nobis seu ab heredibus
nostris sit inferenda. Nos vero. debemus recipere a vobis per unumquemque
annum. salutes. quinque ut unaquoque sit adpreciata tarenum. I
pro ipsa terra. et non sit nobis licitum pro alicuius persona hominis. nec
propter nos illam auferre a vobis. usque dum predictae salutes reddere volueritis.
Si autem predictae salutes reddere nolueritis et nos secundam et
tertiam vicem iuxtae exinde vos amonemus. et emendare nolueritis: potestatem
347
habeamus nostram terram tollere a vobis. et facere ex ea quicquid voluerimus.
Quod si tu prenotatus Stephanus filius Saxi. tuique heredes. nobis nostrisque
heredibus predictum Censum reddere volueritis. et nos nostrique
heredes diabolico stimulo Compuncti tibi tuisque heredibus Cui haes Cartula
in manu apparuerit memorata terra subtrahere temptaverimus. obligamus
nos Componere libram. I. auri purissimi. medietatem tibi tuisque heredibus.
et medietatem Curiae domini nostri. Solutaque paena. hoc scriptum
firmum. munitum. atque inviolabile maneat in perpetuum.
SIGNUM DOMINI + ROTBERTI DELAVALLE
+ Ego Rotbertus suus filius Consensi et subscripsi.
+ Ego WILLELMUS SCRIBA permanens in Aversana Civitate. mense
Aprilis. rogatu prescripti Rotberti. et suprascriptis testibus hanc Cartulam
donationis manu propria scripsi.
|