|
169
+ In nomine domini anno bicesimo secundo principatus domni nostri guaimari glorioso
principe, mense nobember, nona indictione. Memoratorium factu a me amore filio quondam
petri, eo quod ante presentia maioni presbiteri et abbati ecclesie sancti maximi, et ibique
esset subscripti testes, per demandationem ipsius abbati ad tenendum et pastenandum abellanietum
tradidit mihi maraldus clericus una cum petrus comes, qui est unum de domini et
adbocator ipsius ecclesie, de rebus baciba quod pars ipsius ecclesie abet in locum nuceria,
ubi propio ad cancellata dicitur per ec finis et mensurie: a pars orientis fine ipsius ecclesie,
170
sunt inde passi centum: a sebtemtrionis fine similiter ipsius ecclesie, sunt inde passi
centum a pars occidentis fine similiter ipsius ecclesie, sunt inde passi centum
quinque: a pars meridie fine ipsius ecclesie et coniungente se in ipsa priore fines, sunt
inde passi centum biginti sebtem, totum ad iusto passum omini mensuratum; ec vero predicta
pecia de terra per iamdicte finis et mensurie totum et inclitum illut cum omnia intro
se abentibus et cum vice de bia sua illut mihi ipse maraldus una cum ipso petrus comes
ad pastenandum abellanietum pro pars et vice ipsius ecclesie tradiderunt: tantum per ista
tradictione reserbaberunt bia, usque ipsa rebus ipsius ecclesie, qui est ab ipsa pars meridie,
ad ingrediendum et regrediendum pars ipsius ecclesie cum omni sue congruitate omni tempore
usque ipsa rebus ipsius ecclesie que est ab ipsa pars sebtemtrionis; nam ipsa tradictione,
sicut diximus, inclitum illut cum vice de bia mihi ad pastenandum tradiderunt abellanietum,
tali ordine, ut amodo et usque tridecim anni completi ad nostra et de nostris
eredibus sint potestate eos tenendum et dominandum, et fobee et omnis nostre utilitatis
iusta rationem ibidem faciamus; et si boluerimus ibidem mittere ominibus ad residendum
et laborandum, potestatem abeamus, et ego vel meis eredibus totum illut pastenemus abellanietum
de bone abellane, et eos cultemus, sicut meruerit; et quante abellane amodo
et usque nobem anni completi ibidem collexerimus, et quicquit annualiter ibidem fecerimus,
totum nostre sit potestatis et nullam sortionem inde ad pars ipsius ecclesie, preter terraticum
secundum consuetudinem de ipso locum. ad completi autem ipsi nobem anni in antea
usque quadtuor anni completi, ut amodo se compleant ipsi tridecim anni, quante abellane
ibidem collexerimus, tertiam parte inde secche ad domus nostra demus ad pars ipsius
ecclesie, et relique due sortis illut nobis abeamus; ad completi autem ipsi tridecim anni
nos autem vel nostris eredibus abeamus in tota ipsa terra per iamdicte finis et mensurie
abellanietum factum, operatum, et cultatum, et surtum de super et de subter, sicut de
tantos annos locus ipse meruerit, ut bene paread factum, et iam in antea omni tempore,
dum nos vel nostris eredibus illut tenere et laborare boluerimus natos nascente, totum
nostre sit potestatis eos tenendum et dominandum, et fobee et omnis nostre utilitatis iusta
rationem ibidem faciamus, et totum ipso abellanietum temporibus suis laboremus et cultemus
de super et de subter, sicut locus ipse meruerit, et ipso abellanietum temporibus suis
colligamus et secchemus, et faciamus scire pars ipsius ecclesie a quo abellane ei dederimus,
ut dirigad ibidem missum suum, et tote ipse abellane ad domus nostra dividamus: ipso missum
tollad eos tertiam parte, et nos vel nostris eredibus tollamus relique due sortis; et que
amodo et semper ibidem seminaberimus, demus inde ad pars ipsius ecclesie terraticum
secundum consuetudinem de ipso locum, et ipso missum, qui ibidem direxerit ad recipiendum
171
ipse abellane et terraticum, illut nutriemus, quando illut recepit secundum nostra
possivilitatem; et quale tempore da ipsi tridecim anni in antea nos vel nostris eredibus
illut tenere et lavorare non boluerimus, inclita ipsa rebus laborata et cultatum ipso abellanietum
remittamus ad potestate ipsius ecclesie et licead nos vel nostris eredibus inde
disturbare reditum, si ibidem factum abuerimus, et excotere et omnis nostra causa movilia,
et ire cum illut ubi boluerimus, sine contrarietate de partibus ipsius ecclesie; et si in supradicto
ordine ipsa rebus ad pars ipsius ecclesie non amiserimus et de ac terra salernitana
exierimus pro aliubi ad abitandum, aut si talem fecerimus culpa, unde ad palatium cecidere
debuerimus, inclita ipsa tradictio redeat ad potestate ipsius ecclesie et expectet illut
nobis usque tres anni completi; et si infra ipsi tres anni in ac terra fuerimus rebersi ad
abitandum, et ebacuati de ipsa culpa, et boluerimus illut tenere et lavorare, inclitum illut
remittant ad nostra vel de nostris eredibus potestate, ad tenendum illut in suprascripta ratione;
et si ipso annum, quando redierimus, ipsa rebus laborata inbenerimus, licead inde
illis, qui illud lavoraberint ipso annum, tollere ipso frudium; et si infra ipsi tres anni in
ac terra non fuerimus rebersi ad abitandum, faciant de ipsa tradictione pars ipsius ecclesie
omnia quod voluerint. Unde pro taliter per vona comvenientia per demandationem ipsius
abbati guadia mihi ipsi maraldus clericus una cum ipso adbocatore dederunt, et mediatorem
mihi posuerunt maghenolfus presbiter filius granati; et per ipsa guadia etc. Statuta
multa quinquaginta auri solidorum constantinianorum. et unc brebem scripsi ego romoaldus
notarius qui interfui.
+ Ego qui supra maio presbiter et abbas
+ Ego petrus presbiter et primicerius
+ Ego iohannes presbiter et cardinalis.
| |