Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.648 » Pag 190 - 192

4.648
190
192

190
+ In nomine domini, domno basili dibina gratia imperator augusto deo propitio sexagesimo
anno imperii eius, et cum eo regnante domno costantino frater eius, sanctissimis
imperatoribus nostris, mense ianuario, decima indictione. Ideo qui nos sumus viri
hoctabiano iudice filio quondam iohanni iudicis, quam et poto filius leoni iudicis, qui sumus
commorantes intus cibitate luceria, declarati enim sumus intus in anc predicta cibitate
luceria, ante presentiam agelfrit iudicis et aliis nobiliores hominibus, qui hic subtus
conscripti sunt, quia pertinentem nobis abemus intus in anc predicta cibitate luceria uno
casile bacuum, qui his dictus casile nobis vindere congruum est, quam et nos mulieres
lervisa et grima, qui sumus uxores eiusdem ottabiani et poti, declarate enim sumus, quia
in die copulationis nostre de omnibus rebus et facultatibus eorum quartam partem nobis
emiserunt per eorum scriptum murgincab ab illis nobis firmatum. Set audientes nos ea
que in edicti capitulo continet, quod mulieres sine notitia iudicis, aut sine consensu parentum
suorum, vel illi in cuius mundio fuerit, de rebus suis nichil stabile facere poterit;
Unde pro hoc obsecrare cepimus eundem viribus nostris, quam et mundo filio rodelgrimi
et iohanne filio benedicti, qui sunt parentibus atque consentientibus nostris, ut nobis predictis
mulieribus in anc vinditio fieret nobis consentientes; at illi nobis consentientes fuerunt.
Interea una cum ipsis et cum eodem viribus nostris presentia supradicti iudicis ibimus,
et hanc causam ei per hordinem intimabimus atque eum obsecrabimus, ut nobis predicte
mulieris iusta legem preberet licentiam vindendi. Predictus iudex, dum nos vidit, diligenter
nos inquisibit, ne forte ab ipsis viribus nostris, aut a quabis hominibus aliqua pateret
violentia. Nos vero vona indicabimus esse volumptate absque ulla violentia. Predictus
iudex, dum absque ulla violentia nos esse conspexisset et vona nostra agnobisset volumptate,
inde nobis firmam vindendi tribuit licentiam. Per accepta namque licentiam ab eodem
iudice, et iusta legem nobis consentientem ipsis iamdictis parentibus atque consentientibus
191
nostris, qui una nobiscum manum imposuerunt, sic nobis congruum et abtum esse
videtur; vona etenim nostra volumptate per hanc quoque videlicet cartulam venundedimus
tibi ferri magistro integrum et funditus ipso iamdicto casile que abet fines. De prima
pars, quod est a fine sabini filii ferri magistri et maraldo filii magi, inde sunt ad iustum
mensuratum hominis mediocris persona qualiter in ista cartula consignatum est, pedes
decem et septem et una planta manus. De secunda vero pars, quod est ab ipsa platea et
fine michali comitis, inde sunt pedes decem et septem. De tertia namque pars, quod est ab
ipso muro predicte cibitatis, inde sunt pedes viginti quattuor et uno semmisse cum quattuor
uncie. De quarta autem pars, quod est ab integra trasenda et fine ipsa casa predicti
michaeli comitis, inde sunt usque in prioras fines pedes viginti et tres cum uno semmisse
et quattuor uncie. Inter iste namque finis et mensure, que superius cernitur et legitur, de
fine in finem, quantum infra claustrum est de eodem casalino, unde nec nobis, nec ad eredibus
nostris, neque ad nullum quempiam hominem ibi aliqua portio reserbabimus requirendi.
Set, qualiter edificiatum est eadem casile una cum sedimento, solos et pertinentia
sua, et cum inferius et superiusque suis, et cum suis omnibus pertinentiis, et cum legitima
ingressa et regressa sua, nec non et cum omnia infra se abentes, ipso iamdicto casile vacuum
venundedimus tibi cuiusdicti ferri magister possidendum. De quo pro constabiliscendam
tibi atque confirmandam hanc nostram vinditionem manifesti sumus, quod a presentem recepimus
a te predictum emptorem nostrum hocto miliarisi ex rame vona: finitum dicimus
aput nos receptum abere ipsum pretium, ea videlicet ratione, ut amodo et semper eamdem
nostram vinditionem integram, velut prelegitur, abere et possidere baleatis et faciatis exinde,
quemammodum tibi vel at tuis heredibus placuerit, sine nostra et de nostris eredibus requisitionem.
Unde guadia tibi dedimus et mediatorem tibi dedimus, et mediatorem tibi posuimus
ralemgnardo filium quondam (deest nomen); et obligamus nos et nostros obligamus
eredes vobis cuiusdicto emptori nostro et at tuis obligamus eredibus, ut hanc nostra vinditione
integra, velut prelegitur, nos vobis ab omnibus hominibus ab omnique partibus
antistare et defendere debeamus; quod si noluerimus, aut si nos ipsis per quavis ingenium
hanc nostra vinditione vobis retornare aut remobere quesierimus, primis omnium questio
nostra inanis et tacita sint, et decem aurei solidi constantini nos et nostros eredes vobis
cuiusdicto emptori nostro vestrisque eredibus componere placitamus, et in antea taciti et
confusi maneamus per invitis per supradicta guadia et iamdictum mediatorem, qui se tribuit
vobis ad pingnerandum omnia pingnera sua legitima et inlegitima: tampdiu nec per
invitis adimpleamus vobis iusta uius textum cartule, et hanc cartulam nostre vinditionis
aput vos omni tempore firmam et stabilem permaneat, quem te deusdede diaconum
192
et notarium hanc cartulam nostre vinditionis asscribere rogabimus. Actum in civitate Luceria
qui et interfui, Mense et indictione suprascripsi feliciter.
+ Ego qui supra agelfrid iudes
+ Ego ioanne teste
+ Ego onixsu teste.
Torna all'inizio