Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1197 » Pag 244 - 245

7.1197
244
245

244
MCXCVII
A. D. 1054
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense aprilis, septima Indictione. Nos mulieri nomine rogata filia quondam iohanni
maranci, relicta quondam gutti filii leonis atrianensis; et mucza filia quondam sergii, qui
dictus fuit ieiuno, relicta quondam leonis filii suprascripti gutti, et rogate et grusa, et
marenda, que sumus sorores, et filia suprascripti gutti et rogate; et mulier nomine iemma
filia ipsorum gutti, et rogate; que sum uxor sergii atrianensis fllius quondam petri,
qui dicitur da la scura, mecum predicta iemma esse ipse sergi biro meus ante subscripti
testes, coniuncte sumus cum mulier nomine teudenanda filia suprascripti iohanni maranci,
relicta quondam mauri filii leoni de gutto, et cum iohannes filii suprascripti mauri
et theudenandi ad comprehendendum inter nos sortis de terra cum castanietum, quod
comune abemus in loco mitiliano, ubi castaniola dicitur; quod ipsi theudenanda et iohannes
mater et filia diviserunt; et fecerunt inde due sortis: Una sorte fecerunt esse in
parte orientis, et alia in parte occidentis. Ipsam sortem da parte orientis fecerunt per
fines et mensuras: A parte orientis passi sexaginta quattuor: A parte meridie passi biginti
duo; A parte occidentis fine alia sors, inde sunt passi quinquaginta duo. A parte
septemtrionis passi quaddraginta. Ipsam sortem da parte occidentis fecerunt per finis et
mensuras: A parte orientis fine ipsa primam sortem. A parte meridie passi triginta duo,
A parte occidentis fine rebus monasterii sancte trinitatis, qui ibi in eodem loco mitiliano
constructum est, quod in eodem monasterio offertum fuit per ursum monacho filio quondam
leoni, inde sunt passi quinquaginta quattuor. A parte septemtrionis similiter fine
ipsius monasterii, et passi triginta sex. Ab ipsa parte orientis fine ipsam primam sortem,
inde sunt passi quinquaginta duo, toto mensurati iusto passu hominis. De iamdictis vero
duobus sortionibus de suprascriptis rebus prius inde comprehensimus nos ante subscripte
mulieres nomine rogata et mucza, et marenda, et ego predicta iemma et grusa ipsam
sortem da ipsa parte occidentis, que coniuncta est cum ipsa rebus ipsius monasterii, qualiter
superius illam fecerunt esse secundam sortem cum omnibus que intra ipsam sortem
sunt, cunctisque eius pertinentiis, et cum bice de bia sua, ad faciendum de ea nos suprascripte
rogate, et mucza, et grusa, et marenda, et iemma, et nostris heredibus, et
cui per nos datum paruerit, omnia quod voluerimus, absque omni contrarietate ipsorum
theudenande, et iohanni et de illorum heredibus. Et ipsa theudenande et iohannes comprehenserunt
245
ipsam sortem da ipsa parte orientis, qualiter superius illis eam fecerunt
esse primam sortem, cum omnibus que inter ipsam sortem sunt, cunctisque eius pertinentiis,
et cum bice de via sua, ad faciendum de ea illis et illorum heredibus omnia
quod voluerint, absque omni nostra nostrorumque heredibus contrarietate. Et per combenientia
ipsi theudenanda et iohannes mater et filia, secundum legem et romanorum consuetudo,
guadiam nobis suprascripte rogate, et mucza, et grusa, et marenda, et gemma
dederunt mecum predicta iemma esset ipse sergio biro meus; et mediatore nobis posuerunt
leonem atrianensem filium quondam ligori. Et per ipsam guadiam ipsi theudenanda
et iohannes et illorum heredibus obligavit se et illorum heredes semper permanendum
nobiscum et cum nostris heredibus in suprascripta divisionem, quemammodum superius
legitur. Et si taliter in suprascripta divisionem illis et illorum heredibus nobiscum et
cum nostris heredibus omni tempore firmiter non permanserint, et suprascripta vel ex
eis quicquam removere aut contradicere presumserint, per ipsa guadia componere obligavit
se ipsi theudenanda, et iohannes, et illorum heredibus nobis suprascripta rogata,
et mucza, et grusa, et marenda, et iemma, et nostris heredibus quinquaginta auri solidos
constantinos; et in suprascripta divisione, quemammodum superius legitur, illis et
illorum heredibus omni tempore nobiscum et cum nostris heredibus firmiter permanerent.
quod scripsi ego petrus notarius.
+ Ego grimoaldus me subscripsi.
+ Ego petrus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio