Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.168 » Pag 215 - 216

1.168
215
216

215
+ In nomine domini anno quadragesimo octavo principatus domni nostri waimarii principi et
septimo anno principatus domni gisolfi filio eius, mense aprelis tertiadecima indictione. ideoque
ego adelchisi filius albuin clarefacio, quia ante os tempore ego et ipse alboin, qui fuit genitor
meus, et adelchisi filium meum per una cartula venumdatam habuimus widoni comiti filius domni
waimarii principi una pecia de terra cum binea in locum silia, que mihi nominato adelchisi et
predicti filii mei in sortione datum fuit da wandelferi filiastro meus filius wandenolfi pro medietatem
ipsa quarta adeltrude genetrice eorum qui primis ... wandenolfi, quam de
rebus ipsius wandenolfi viri sui tollere debui; qui habet finis de una parte fine ipsius wandelferi,
sicut termiti ficti sunt et refaneum discerni; de alia parte fine via publica, qui erga ipsa binea
deducit; de alia vero parte fine qui fuit de heredes cutoni, quem tu nominatus wido emtum habetis
da ursus filius adi et da uxore eius et da tallaricus filius ursi et uxore eius; de alio latere fine
tuaque widoni, que ego emtum habui da iohannes filius sapatine et radelsenda uxore eius, et tibi qui
supra benumdatum habuimus, et exiente de uno capite in ipsa bia. hec vero clausum per
supradicta mensuria totum in integrum eis benumdatum habuimus, et ipsum brebem divisionis,
que ab ipsu wandelferi habuimus, ei dedimus pro sua defensione. seu et per alia cartula ego
nominatus adelchisi una cum ipso genitorem meum et cum arelenda uxore mea benumdatum
habuimus ipsius widoni terra cum binea et insitetum et abellanietum et baciba uno teniente
ibique coniuncta, que ego nominatus adelchisi comparatum habui da ipsum iohannes filius
sapatine et radelsenda uxore eius; qui habet finis de una parte fine ipsius widoni, quem da
muliere nomine inghelchisa filia inghelprandi et gaidonem viro eius emtum habes, et fine de
heredes ipsius wandelferi; de alia parte fine eidem widoni comitis, sicut limite discernit, qui fuit
predicti inghelprandi; alia vero parte ipsa fine ipsius widoni, que iam per alia cartula ei venumdedit,
alia namque parte fine via publica. hec clausum, qualiter superius finis posite sunt, totum
in integrum et quantum extra ipse finis nobis fuit pertinentes in eodem loco trasactibus nomine
eidem widoni venumdatum habuimus et datam ei habuimus pro sua defensione ipsa cartula, que
a predictis iohannes et radelsenda uxore eius, exinde emissam habuimus. dum autem tota suprascripta
vindictione ego et ipse alboin genitor meus et ipsa uxore mea et ipse filius meus per
supradicte cartule fecimus, modo autem post discessum predictorum alboin genitori meo et
adelchisi filio meus, qui defuncti sunt, combenientibus mihi et predicti widoni comiti, ut iterum
216
confirmare ei per cartula habendum sivi securiter predictam hereditatem, que per supradicte
due cartule a nos emtam habui in predicto locum silia finibus salernitanis; et nunc autem per
ipsum widonem comitem ante moncolam iudicem et aliis novilibus ostense sunt ipse supradicte cartule
quam nos ei emisimus, et alie cartule, que da ipsi finales emisse habui et ibidem relecte
sunt, manifestavit ego ei sic ipsos venumdatum haberemus, sicut predicte cartule continunt. et
ideo mea vona volumtate in eadem presentia per hanc cartula confirmamus tibi nominato widoni
comiti predictam hereditatem, sicut cartule ipse continunt, quam tibi emissem habuimus, ut
omni tempore tu nominatus wido et tuis heredibus securo nomine eos habeatis et deteneatis
vestre potestatis faciendi omnia, que vobis placuerit, absque mea vel de meis heredibus contrarietate
vel requisitione; et obligo me nominatus adelchisi et meis heredibus tibi nominato widoni
comiti vel ad tuis heredibus defensare omni tempore predictam hereditatem da omnis homines.
ita tamen vos nobis ostendere deveatis pro vestra defensione ipsa supradicta cartula, que da ipso
iohannes et ipsa uxore eius emissam habuimus, et ipsum brebem divisionis a predicto wandelferi,
quem vobis datim habuimus, usque ad diffinitam legem, ut vobis eos defensemus, sicut cartule
ipse continunt. si autem noluerimus aud non potuerimus vobis eos defensare, sic omnia vobis
adimpleamus, sicut ipse cartule sunt continentes; et si forsitans per nos ipsis emiserimus
vobis inde aliquo modis calumnie aud causationes, querendo vindictionis ipse removere aud
contrare, componere vobis obligamus quinquaginta auri solidos costantinos, et questio nostra
tacita adversus vos inde permaneat. si autem volueritis per vos ipsi exinde esse autores et defensores,
liceat vos vice nostra exinde causare et omnia agere, quamquam nos debuerimus, et
vobis eos defensare; nam si quesieritis nos autores, nos autem et nostris heredibus vobis vestrisque
heredibus eos defensemus et omnia adimpleamus, sicut superius legitur, per supradicta pena
obligata. et tali tinore te theodoricus notarius scribere rogavimus. actum salerno.
+ ego qui supra adelhisi
+ ego agenardo
+ ego maio
+ ego qui supra moncola iudex
+ ego aderissi notarius testis sum.
Torna all'inizio