Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.761 » Pag 88 - 90

5.761
88
90

88
+ In nomine domini tricesimo sexto anno principatus domni nostri guaimari, et septimo
anno domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense februarius, hoctaba indictione.
Memoratorium factu a me iaquintus diacono et primicerio, eo quod ante presentia domni
maioni venerabili abbati ecclesia sancti maximi, qui situm est intus salernitanam cibitatem,
ibique esset subscripti testes, per bona combenientia pro pars predicte ecclesie per
demandatione ipsius domni abbati ad tenendum et laborandum tradidit ego iaquinti et
stefani, qui sunt germani et filii iohanni, qui sunt abitatori in locum nuceria, de rebus
pertinentem ipsius ecclesie, quod abet in ipso locum nucerie, ubi ad pao dicitur finibus
salernitane, qui sunt pecie due; una qui est terra cum arbusto, et alia qui terra cum
abellanietum. Ipsa pecia de terra cum abellanietum per ec finis et mensurie: ab orienti
fine ipsius ecclesie, inde sunt passi octuaginta: a pars meridie fine ipsius ecclesie, inde sunt
passi biginti unum: a pars occidentis fine ipsius ecclesie, inde sunt passi septuaginta unum:
a septemtrionis fine bia plublica, inde sunt passi biginti unum et gubitum unum. Ipsa
pecia de terra cum arbustu per ec finis et mensurie: a pars occidentis fine ipsius ecclesie,
inde sunt passi triginta; et inde rebolbente in pars meridie per fine ipsius ecclesie
passi triginta duo; et ab inde rebolbente in pars occidentis per fine ipsius ecclesie inde
sunt passi biginti septem: a septemtrionis fine ipsius ecclesie, inde sunt passi centum:
ab orientis fine ipsius ecclesie, inde sunt passi sexaginta quinque, et rebolbente in pars
meridie per fine ipsius ecclesie inde sunt passi sexaginta octo: tota omnis supradicta
mensura mensurata fuit ad iusto passum ominum; per ipse finis et mensurie, sicut dictum
89
est, inclitum illut est pertinentem ipsius ecclesie sancti maximi; unde, sicut diximus, per
bona combenientia per demandatione ipsius domni abbati, et ibique illum astante, tradidit
ego medietatem ipsorum germani ipsa terra cum arbusto et medietatem ipsa terra cum
abellanietum in tali ordine, ut amodo et omni tempore ad illorum vel de illorum eredibus
sint potestatis rebus ipsa tenendi et dominandi, et ibidem residendi et abitandi, et temporibus
suis ipsa terra cum arbusto et abellanietum illis eos laborarent de super et de
supter, sicut locus ipse meruerit, ut proficiant et non dispereant, et, ubi meruerit, infra
ipsas rebus arbores et bites et abellane ibidem plantare, sicut meruerit, et per omnis
annum sic illum laborare bonum, sicut locus ipse meruerit, ut bene paread laboratum, et,
ubi meruerit, ipsa rebus cluderent et semper illam clusam abere, et per tempore de bindemie
faciant exinde scire pars ipsius ecclesie, ut ibidem dirigant missum suum, et illis et
suis eredibus ipso arbustu bindemiare, sicut meruerit, et omnis binum et poma quam de
ipsa rebus exierit, totum illum ibique ad palmentum inter se dibidere per medietate: illis
et suis eredibus tolleret illum medietatem, et pars ipsius ecclesie tolleret illum medietatem,
et pars ipsius ecclesie darent illorum ibidem organeum da binum, et illis et suis eredibus
organeum ipsum conciare per omnis annum et mictant illum a suptus reditum in ipsa
rebus indeque, ubi illis abitaberit, et sic ipsa sortione ipsius ecclesie ibidem mictere et
salbum illum facere, usque dum illum inde tulerit pars ipsius ecclesie, asque degeneratione
et igne, missum ipsius ecclesie, quam ibidem direxerit per ipse bindemie, illis eum nutrire,
usque dum ibidem steterit, secundum illorum possibilitatem et darent ei palmentateca,
sicut meruerit, et similiter ipso abellanietum per tempore curam et bigilatione inde
abere et salbum illum facere, et per tempore illum colligere et seccare, et quante abellane
inde exierit, medietatem ille dare ad pars ipsius ecclesie et medietatem ille sibi abere;
et que in tota ipsa rebus seminaberit, darent inde illis terraticum ad pars ipsius ecclesie
secundum consuetudine de ipso locum, de quantum inde illarum tradidit inde, sicut
dictum est, terraticum exinde dare ad pars ipsius ecclesie, et, quando pars ipsius ecclesie
ibidem direxerit missum suum pro ipse abellane inde tollendum, illis eum nutrire secundum
illorum possibilitatem, et potestatem abeant pars ipsius ecclesie per annum illis requirere,
si illum laboraberit, sicut inde obligati sunt; et si illis et suis eredibus de ac
terra salernitana exierit pro aliiubi ad abitandum, aut si talem egerit illi culpa, unde
in publico cecidere debuerit, inclita supradicta tradictio rebertar ad pars ipsius ecclesie;
et si infra tribus anni illis rebersi fuerit ic ad abitandum, aut de ipsa culpa eruti, et
boluerint supradicta rebus illis ad se recolligere, seu ad tenendum in predicta ratione, potestatem
abeant; sin autem, securiter illum abeant pars ipsius ecclesie: tantum ipso annum
90
quod redierit, si rebus ipsa laborata inbenerit, licead ille qui eos laboraberit ipso
annum, ipso frudium inde tollere, et sic ipsa rebus ad se recolligere ad tenendum in
predicta ratione. Unde per bona combenientia guadia mihi ipsi germani dederunt, et mediatores
mihi posuerunt se ipsis; et per ipsa guadia obligaberunt se et suis eredibus, ut
si taliter omnia suprascripta per supradicto ordine ad pars ipsius ecclesie non adimpleberit
et de suprascripta aliquit contradisserit, per ipsa guadia componere obligaberunt se
et suis eredibus ad pars ipsius ecclesie biginti auri solidos constantinos. Quod scripsi ego
iaquintus notarius qui interfui.
+ Ego grimoalt
+ Ego romoaldus me subscripsi.
Torna all'inizio