Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1199 » Pag 246 - 248

7.1199
246
248

246
MCXCIX
A. D. 1054
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense magio, septima indictione ..... clericus filius quondam ursi presbiteri,
ante subscripti testes pro parte domne theodore, que fuit uxor domni paldulfi filii
domni guaimari principis et de filiis eorum, per convenientia ad tenendum et laborandum
tradidi ricardi de loco tabellaria filiis quondam maioni inclite due pecie de terra cum
arbusto pertinente ipsa domine mee et de ipsi filiis de loco tabellara. Prima pecia est
per ec finis et mensuria iusto passu hominis mensurata: de supter capite quod est …
passi quadraginta octo. Ab occidente, sicut termiti ficti sunt, inde per longitudo sunt passi
centum triginta quadtuor. de super a parte que est a super pars occidentis et inde terminatum
est, inde sunt passi viginti unum et cubitum unum, et rectum descendente in
parte meridie per termini qui ibi sunt, sunt inde passi sidecim, et abinde rectum abiente
in parte orientis et passi viginti octo. ab ipsa pars orientis rectum descendente et coniungente
in ipsa priore fine, inde sunt per longitudo passi nonaginta octo. Alia pecia de
terra ibi propinquo per ec finis et mensuria; ad suprascriptos passos mensurata. A parte
meridie fine suaque domine mee et de ipsi filii eius, sunt passi quinquaginta tres. Ab
oriente similiter fine ipsius domine mee et de ipsi filii eius, et passi quinquaginta quadtuor;
de super a septemtrione similiter fine suprascripte domine mee et de ipsi filii eius,
inde passi viginti duo et cubitum unum, et abinde rectum descendente in ipsa parte meridie
247
sunt passi quadraginta, et rebolbente in parte occidentis fine ipsius domine mee et
de ipsi filii sui rectum mensuratum passi triginta. Ab ipsa parte occidentis rectum descendente
per ipsa fine et coniungente se in priore fine sunt inde passi viginti sex. Hec
autem suprascripte ambo pecie de terra cum arbustis per suprascriptos passos mensurate
ipsius sicardi tradidi pro parte de ipsa domina mea et de ipsi filii eius, eo tinore ut
semper ipse sicardus et eius heredes et homines qui ibi miserint ad laborandum, fobee et
omnis illorum utilitatis ibi faciant et abeant iusta rationem; et annualiter apto tempore
tota ipsa traditione de super et de subter laborent et studient, ut meruerit, ut cotidie
bonum pareat laboratum et cultatum, et qualiter in melius proficiat et non dispereat, et
arbores et vites ibidem plantent et propaginent, ubi meruerit, et semper illud clusum
abeant unde meruerit. et ipse sicardus et eius eredes ibi resideant et abitent, et non
abeant reclamorem alii homini dum ibi ipsi det, nisi de ipsa domina mea et de ipsi filii
eius et de illorum heredes, et semper abeant sala, que ibi est cooperta et conciata bona,
et palmentum, quod ibi est, abeant copertum. et annualiter de are et de vindemie faciant
scire ipsa domina mea et ipsi filii eius et illorum heredes, ud ibi dirigant missum suum,
et omnem victum, quod in ipsa traditione fecerint, ibique ad area adunent et procurent
ante ipsum missum, et deant ei inde terraticum secundum consuetudo de ipsum locum,
et totum ipsum arbustum, et pomis, et glandis, et castanee, que ibi abuerint, faciant salbum,
et rationabiliter illud vindemient et colligant; et de omne vinum quod inde exierit,
deant inclitam medietatem ibique ad ipsum palmentum ad ipsum missum, reliquam medietatem
sivi abeant, et ipsa medietate domnica reponant in organeum domnicum ad ipsa
sala, que per eis siat semper bonum studiata et conciata, et salbum illud faciant absque
igne et gente puplica, donec illud inde tollere faciat. et ipse glandi collecte deant medietatem
ad ipsum missum, et medietate ipse castanee secce bone alia medietate sivi abeant,
et ipsum missum et hequum suum nutricent, ut iustum fuerit; et palmentatica inde adducunt
ad ipsi seniori mei, sicut consuetudo est, et in pasca maiore, et in nativitas domini
salutent ipsi seniori mei, sicut est consuetudo. et quale tempore ipsa tradictione tenere
noluerint, liceat illis inde exire cum causa eorum mobilia, et ire ubi boluerint, et ipsa
traditione salba, et clusa, et hoperata, et surta cum ipsa sala conciata et cum ipsum horganeum
salbum assignent ad pars de ipsi seniori mei. Unde in eo tinore per convenientia
guadia mihi dedit ipse sicardus pro parte de ipsa domina mea et de ipsi filii eius, et fideiussorem
mihi posui pro eorum parte seipsum; et per ipsam guadiam obligavit se et
suos eredes, ut si, sic superius scriptum est, non adimpleberint et aliquit de suprascriptis
contradixerint, per ipsam guadiam obligavit se ipse sicardi et suos eredes componere ad
248
pars de ipsi seniori mei quinquaginta auri solidos constantinianos et de eorum eredes. et
quemammodum supra legitur eorum adimplere. et inter virguli legitur: pars; et in alio
loco legitur: per; et in alio ioco legitur: missum. quod scripsi ego iohannes scriba.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio