Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1109 » Pag 83 - 84

7.1109
83
84

83
MCIX
A. D. 1048
+ In nomine domini tricesimo primo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosus
princeps, et decimo anno ducatus eius amalfi et sirrenti, et septimo anno principatus et
ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense december, secunda
indictione. Memoratorium factum a me camfforatum presbiter et cardinalis filii quondam
lupu, eo quod ante presentia domni alferii diaconi et archipresbiter et abbas ecclesia
bocabulum sancti maximi, quod est unum de dominium ipsius ecclesie, et ivique adesse
idoneis hominibus per largietate ipsius domnus alferius tradidi iohannes filii quondam constantini
greci una pecia de terra cum arbustum, quod ego in beneficium teneo a pars
ipsius ecclesie et de ipsum abbas in locum nucerie ad turre mezzana domnica et propinquo
ecclesia sancti marcelli per ec finis et mensurie: De capite a parte septemtrionis fine ipsius
ecclesia sancti maximi sunt inde passi nobem; A parte orientis per longitudo sunt inde
passi triginta octo: A meridie fine bia publica, sunt inde passi octo et medium; a parte
occidentis fine ipsius ecclesie, sunt inde passi triginta septem, et est ex omni parte ipsa
rebus fine ipsius ecclesie totum mensuratum ad iusto passum homini; ec vero rebus per
suprascripte finis et mensuras inclitum illut ipsius iohanni tradidi tali hordine, ut amodo
84
et semper, natos nascentes, ad sua et de suis eredibus essent potestate illut tenendum, et
pastenandum, et lavorandum, fovee et omnis illorum utilitatis iusta rationem ividem facere,
et amodo et omni tempore, ubi meruerit, in ipsa traditione pastenare arbores et
bites de vono vitineo, et illut surgere, et surtum et salbum illum abere omni tempore, et
amodo et omni tempore ipsum arbustum bonum lavorare de super et de subter, sicut locus
ipsum meruerit, ut semper in melius proficiant et non dispereant, et amodo et omni tempore
per tempore de vindemie ipsum iohannes, vel eius eredes, faciant me, seu pars ipsius ecclesie,
scire, ud ividem dirigamus missum nostrum, et illis inclita suprascripta mea traditione
apto tempore illis illut bindemiare, et omnis vinum et poma exinde ivique ad palmentum
inter nobis dividamus per medietatem, nos prius exinde tollamus inclita medietate, et alia
medietate inde illis sivi abere, et notrire missum de ipsa ecclesia secundum sua possivilitate,
et ad equo de ipsum missum dare hordeum et palea, usque dum ipsa frudia ipsum
missum recollexerit; et stetit dare nobis palmentaticum una gallina bona per omnes bindemie,
et quicquit ividem seminaverint, deant inde nobis terraticum secundum consuetudinem
de ipsum locum, et potestatem abeant pars ipsius ecclesie per omnis annum, quando
boluerint, ividem dirigere missum si essere bona lavoratum ipsum arbustum, aut non; et
si ipsum arbustum bonum lavoratum non inbenierimus, potestatem abeamus ipsum iohannes
pignorare omnis suas causas legitima et inlegitimas. Unde per combenientia guadia michi
dedi et mediatorem michi posuit constantinum grecum filium quondam gregorii greci; et
per ipsam guadiam obligavit se et suos eredes, quod si taliter omnia suprascripta per supradictum
hordinem nobis non adimpleverit, et aliquit inde contradixerit, per combenientia
per ipsam guadiam componere obligavit se ipsum iohannes et eius eredes mihi et ad meos
subcessores, seu pars ipsius ecclesie, quinquaginta auri solidos constantinianos. et oc memoramus
ipsam sortione nostra de ipsum binum portarent illut ipsum iohannes vel eius
eredes ad cellarium ipsius ecelesie in locum nucerie, ubi ad pariti dicitur, et illut quod
est scriptum inter ipsi virguli, dicitur, et cardinalis, et ipsum mediatore, quod nobis posuit,
est bronitores et est residente ad curte domnica, de intus ec cibes per suprascripta
et obligata pena, quod scripsi ego petrus notarius.
+ Ego alderissi notarius me subscripsi.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio