Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1177 » Pag 197 - 198

7.1177
197
198

197
MCLXXVII
A. D. 1053
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni gisulfi, mense februario, sexta
indictione. Ideoque ego maraldus filius cunteni per conbenientia et salutis anime mee offero
omnes meas res, quod abeo per tota fine de lucania et cilenti, in monasterio sancti
magni, quod est in mons de cilento, in eo tinore, ut si ego vel meos heredes illud
voluerimus retinere, licentiam abeamus sine omni contrarietate pars ipsum monasterium
et de eius rectores; tantum per annos demus ad pars ipsum monasterium in
natibitas domini quattuor bracchia de ciria et unum pario de oblate in pascha domini, et
quidquid fruges abere potuerimus de cuntas res nostre, sint potestate, sine omni requisitione,
pars ipsum monasterium; et siamus sub dominio et iudicium de ipsum abbas de
ipso monasterio, et, sicut diximus, nos et nostris heredibus ad frudiandum abeamus predictum
tenere rebus, qualiter in ipsum monasterio tradite abuimus; et per combenientia
recepimus per scripta alia cartula a te domno alfano abbas eiusdem monasterii uno tinore
scripta, et guadiam tibi domno abbas alfanus dedimus, et fideiussorem tibi posuimus maraldus
filius quondam iohannes qui de giza bocatur; et per ipsam guadiam obligo me ego
maraldus et omnes meos heredibus, ut omni tempore adimpleamus per hordine, qualiter
diximus, et tota ipsa res nostra in predicto monasterio fiant et nos illam cum nostris
heredibus frudiemus, et predictum censum ad ipsum monasterium annualiter demus, et
rationem reddamus cum nostris heredibus ad pars ipsum monasterium. Et si taliter nos
et nostris heredibus non adimpleberimus et remobere vel contradicere aliquid inde voluerimus
per nos vel per summissam nostras, per ipsam guadiam obligamus nos predictus maraldus
198
et nostris heredibus componere tibi domnus alfanus abbas et ad vestros posteros
et pars ipsum monasterium, et cum scriptum istum pro vice pars ipsum monasterium in
manu paruerit, quinquaginta auri solidos constantini; et omnia que supra legitur, in predicto
hordine firmiter permaneat, et taliter scribsit ego grimoaldus clericus et notarius
qui interfui, actum cilentus.
+ Signum manus qui supra Alfanus abbas.
+ Signum manus ursi filii citro.
+ Signum manus urso filio quoddam maraldu clerici.
Torna all'inizio