Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.423 » Pag 69 - 70

5.423
69
70

69
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi anni ab incarnazione
eius millesimo septuagesimo quarto. Vicesimo quarto ygitur anno
regnante
domino riccardo per ligurie campanie tellus comitatum atque principatum
capie cum domino iordano filio eius gloriosi francorum atque langobardorum
principibus die sexta . . . . . . . . mensis . . . . . . indictione duodecima.
Ideoque ego aldoyno franco unum ex militibus aversani. videtur me
habere fegus beneficii a partibus prefati principibus pro partibus nostre
militie quapropter per humilitatis compunctione. exoriendo recordatione
peccata mea et timore divini iudicii. quia iniquitatis misterium plerisque
erroris ministrat. unde ideo hoportet nos semper dominum timere ne a maioris
culpe cumulum perveniamus. quia nichil michi prodesse prudentia cum
ignorantia dei. quia videlicet si corde credo. confessione horis teneat ad salutem.
proinde toto mentis studio reddimus atque tradimus per manum domini
stephani ygumeni. monasterii sancti sevastiani. qui situm est intus
urbem neapoli. et in suo sancto cenovio: integra ecclesia sancti nicolai. Que
constructa adesse videtur in loco malito. cum omnibus fundoras seu terris
suis. et cum omnibus ad ipsa ecclesia pertinentes. per quolibet modum. et
simul pariter cum omnes fundoras et terris: seu piscine. et palmenta.
cum suscitorias suas. cum viis et anditis. seu introitas earum. et omnibus
sibi generaliter et in integro pertinentibus ipsius iuri monasterii insimul
pertinentes. pro eo quod usque modo causa ipsius monasterii iniuste tenuit
pro obtoritatis gratia iuste dimitto. ut per oratione ipsius servorum dei
possumus supernam gratiam invenire. dumque tibi domino stephano. ygumine.
cunctorumque vestrorum fratruum. tradita sint ovedientia illa cum
suprascripte terras et fundoras. et cum omnibus eis pertinentibus sicut
superius legitur. ut licentiam habeatis. illas tenere. et laborare. seu seminare.
et frugiare. sive super vos ipsos. vel ad laborandum dare. vos et posteris.
70
vestris. cunte et integre faciendi exinde omnia quecumque volueritis.
pro hutilitate ipsius vestri monasterii. ut nunquam aliquando nos suprascripto
aldoyno. aut nostris heredibus. vel nostris posteriores. vobis aliquando
tollamus aut auferamus per nullum modum. vel per qualibet persona
summissa. sed nos aut nostris heredibus vel nostri posteriores. vobis suprascripto
domino ygumeno et vestrorum fratres. seu et a vestris posteris. antestare
et defensare debeamus ab omnibus hominibus omnique partibus. Et
si quis ex nos vel ex posteris nostris aut nostris heredibus irritum fecerit.
contra hanc chartam oblationis. sub anathematis vinculis. sit obligatus componat
pro parte fidem servantis auri libra una. et hec charta oblationis
qualiter continet firma robusta permaneat in perpetuum. et te petrus scriptor
scrivere rogavimus in aversa ligurie. per indictione. duodecima. et hoc
recordando affirmo egop aldoyno. ut in ipsa ecclesia recipiatis illi ho minibus
de suprascripto loco. pro officium audiendum. et pro sepeliendum. et iterum
nos et posteris nostris. exinde vobis servorum dei. quacumque tempore contraria
feceris. que super diximus et repromisimus. partem habeat cum diavolo.
et cum iuda traditore. et cum omnibus ereticis. et maledictione ab
omnipotentis deo. fiat fiat. amen
+ ego aldoyno consensit et subscripsi +
+ ego grimoaldus. subscripsi +
+ ego savinus presbyter et iudex + +
Torna all'inizio