|
342
+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri iohanni et quarto anno principatus
domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense ianuarius sexta indictione. Memoratorium
factum a me andreas filius iohanni fabri qui pericus bocabit, eo quod ante subscripti
testes coniuntus sum ad bona combenientiam cum urso clerico et petrus germani mei propter
terra cum binea de locum felline propter sortionem quod exinde superflua tollere querebat,
quod dixerunt paratam abere a parte andree abitantes de caput aquis filii petri capiczuti et da
domnanda uxore sua quod disserunt de tota ipsa terra cum binea quod illis et ego in predictum
locum felline dominaturi ac possexsuri sumus, medietatem pertinentes fuisset ipsius domnanda
et predicti biri sui, et ipsa medietas predictorum ursi et petri a predicta mulier et birum eius
eorum confirmatum fuisset, reliqua medietas fuisset predicto genitori nostro, et nos illut commune
abemus cum ipsi germanibus nostris. nuc autem, sicut dictum est, propterea cum ipsi
germanibus meis sunt coniunti ad bona conbenientia, qui statim presentaliter dedit ego ad ipsi
germani mei quadtuor auri tari boni; et illis pro taliter per bona conbenientia remiserunt in
conmuniter predicta medietate de ipsa terra cum binea quod ab ipsa domnanda et a predicto
biro eius dicebam paratam aberet, in tali ordine, ut ego tolleret exinde tertiam pars, et ipsa urso
clericus halia tertiam partem, et ipse petrus alia tertiam partem, ad faciendum per partes nos
nostrisque eredibus exinde omnia quod boluerimus. unde pro taliter per bona conbenientia guadia
mihi ipsi nominati germani mei dederunt et mediatores mihi posuerunt cicenus filius quondam
adelghisi capuano; et per ipsa guadia obligaberunt se ipsi germani mei et suis eredibus
amodo et semper antistandum et defensandum mihi meique eredibus inclita ipsa mea tertiam
partem da illi ominibus et partibus cui vel ubi per illis illut vel exinde, aut per ipsa nominata
domnanda vel per ipso biro eius datum aut obligatum seu tingatum vel manifextatum paruerit,
vel qui pro illarum partibus quodcumque causationes exinde preposuerit. et si taliter etc:
Multa definita fuit per triginta aureos solidos constantinianos. et hunc brebem scripsi ego petrus
notarius.
+ ego rodelghisi
343
+ ego audelassi
+ ego petrus.
In calce huius chartae haec sequuntur - a meridie passi sidecim: ab orientis passi quadraginta
tres: a septemtrionis passi duodecim: ab occidente passi quadraginta sex.
| |