|
59
+ In nomine Domini. Duodecimo anno domni Paldolfi gloriosus princeps
et sexto anno principatus domni Landolfi filii eius, mense agusto, sexta indictione.
Ideoque nos i sumus Madelfrid et Adelferi comitibus germani, filii
bone memorie Adelferi qui fuit comes, qualiter ante nobiliorum subscriptorum
testium sicut nobis congruum est bona etenim nostra volumtatem et per
60
eadem cartula donamus adque concedimus tibi Lodoici qui et ... dicitur, filio
Ermengardi, una pecia de terra in ipsa ripa de eodem cibitatem Abellini, propinquo
ipso monasterio Sancti Benedicti coniuntum ipsa terra cum casa tua
per finis: da tribus partibus fine ipsa ripa, de alia parte fine ipso muro uius
cibitatis et longitudo est ipsa terra quantum ipsa presa de ipsa terra et casa tua
continet ad semper abendum et possidendum tu quam et tuis heredibus et
faciendum exinde omnia quomodo et qualiter volueritis sine contradictionem
nostra et de nostris heredibus aut cuiuscumque requisitionem et pro anc
nostra donationem confirmandum adque constabiliscendum continuo recepimus
a te iuxta legem launegild mantellum unum, que inter nobis convenit;
finita est ipsa nostra donatio. De qua re promittimus nos supradictorum germanis
et comitibus Madelfrid et Adelferi et obligamus nos et nostros heredes tibi
Lodoici quam et at tuos heredes, quod si aliquando tempore eadem nostra donationes
retornare aut remobere quesierimus, aut si illos vobis da omnes homines
non defensaberimus, cui a nos datum esse paruerit et da uxoribus nostris
et qui pro parte illorum inde causaberit; ideo ante omnia questio et causatio
nostra vacua et tacita sint et viginti solidi constantinati per eadem cartula
nos vobis conponere obligamus et adversus vos exinde per invitis semper
taciti et contemtis maneamus et defendimus nos germanis et comitibus et nostris
heredibus tibi Lodoici tuoque heredes ipsam nostra donationem infra
supradictas finis da nos et da nostris heredibus et cui a nos datum esse paruerit
et da uxoribus nostris et qui pro parte illorum inde causaberit secundum
legem per supradicta obligata penam; tamen licentiam et potestatem
abeatis tu et tuos heredes rumpere in ipso muro uius cibitatis et rigie ibidem
facere unde semper possatis ingredere et regredere ad ipsa casa quod vos ibidem
feceritis cum vestris utilitatibus et trabi in ipso muro ponere sine contradictionem
62
nostra et de nostris heredibus aliqua contradictionem. Quod te
Iaquintus subdiaconum et notarium scribere rogabit in Abellino, mense et
indictione. Feliciter.
+ Ego Sadelbertus.
+ Ego Berenardu.
+ Ego Bisantius.
| |