Dum vero in una dierum EGO ROGERIUS dei gratia calabrie comes et
sicilie versus sanctum angelum spaciatum post horam nonam equitando
pergerem. me comitantibus odone bono marchisio. W. de altavilla. W. colchebrer.
Iosberto de luciaco. Magerio filio meo. riccardo de roigle. Toraldo. Iohannes
de tragina. Nichola de mela. laguelmo: ecce frater Lanuinus de heremo
veniens factus est nobis obvius. visum versus plateam ad viam quae venit de
gramatico. Qui nobiscum equitando usque ultra sanctum angelum rogavit
me ut modicum sisterem gradus. Locuturus enim michi ut aiebat de
utilitate mea: Tunc gradu fixo in monticulo qui est ultra sanctum angelum
coram capella que dicitur de sancto latrone. ex ore magistri. brunonis.
locutus ut erat homo bone persuasibilitatis: rogavit me ut darem eis
pro pascendis laboratoribus de metabrensi monasterio unum de meis squillatinis
molendinis. Cui reverentia tactus magistri. brunonis. amabiliter
respondi: frater inquiens lanuine tu dei gratia bonus es laborator et egregius
monasteriorum edificator. vade. machinare. et festinanter fac tibi
molendinum interea de arsaphia quae tibi assignata est ad severatum ubi
bonus et verus habetur saltus molendini. hoc ille audito. recordatus veteris
molendini quod ibi fuerat gratias agens deo petiit rogando ut hujus
239
precepti et concessionis faciendi molendini cartam preciperem fieri. et
sigillari. Quod et feci. testibus et me super hoc rogantibus predictis viris
qui mecum aderant. Concedente hoc idem postea. hadelaide comitissa coniuge
mea. in palacio melvensi dum sederemus comedentes. quando
frater lanuinus et filius meus malgerius receperunt cartam istam sigillatam.
Ubi apponi feci quod subscriptum est: hoc molendinum frater lanuine
postquam factum fuerit si ego vel comitissa. aut quilibet heres
meus. aut quelibet alia persona. sive potens sive impotens. sive dives
sive pauper tollere heremitis temptaverit. vel adnullare. vel aliquo modo
corrumpere. morte moriatur eterna. et anathemate feriatur insanabili. si
non ad condignam satisfactionem venerit coram heremitis. Qui vero aderant
convivio: cum pincernis et dapiferis exclamaverunt omnes amen amen
fiat fiat.
|