Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1311 » Pag 142 - 143

8.1311
142
143

142
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri gisulfi glorioso principe,
mense iulius, tertiadecima indictione. Ego lando filius quondam iohanni, vona mea voluntate
ante subscripti testes donabi tibi gemma filia mea que sit uxor guisenolfi filii quondam alphani
143
terra mea cum abellaneto quod abeo in loco nucerie propinquo ecclesie sancti prissi, ubi
bespulo dicitur, que est per ec finis et mensuras iusto passu ominis mensurati. a parte sebtemtrionis
fine bia passi biginti unum; a parte occidentis fine de eredes mari, passi triginta
sebtem; a parte meridiei fine de eredes erkemperti, sicut inde terminatum est, inde passi biginti
quadtuor; a parte orientis similiter finem de ipsa eredes erkemperti, sicut inde terminatum
est, et coniungente se in ipsa bia a priora fine, inde passi triginta sex. de ec vero suprascripta
pecia de terra cum abellaneto donabit tibi nominata gemma due sortis iusta ipsa bia
da parte sebtemtrionis; reliqua vero tertiam partem est pertinente ab ipsa eredes erkemperti,
ut semper cum ipsa eredes erkemperti de longitudo dibidatis per equalis mensura; ut quantum
est superfluum de latitudo ipsa sortionem de ipsa eredes erkemperti, illut sibi abere, pro qua
ego inde ipsius erkemperti obligatus sum per cartam dibisionis. Et sicut ipsa carta dibisionis
continet due sortis ab ipsa nominata bia, tibi nominate gemma donabit cum omnia que intra
eam sunt, cuntisque earum pertinentiis et cum bice de bie sue; Ut semper sit in potestati tue
et de tui eredibus faciendi quicquid volueritis; Et probter confirmationem uius nostra donationem,
recepi a te nominata filia mea launegilt iusta legem pelle vona unam. finitoque vero ipsa
mea donationem, per subsebtum launegilt in omni deliberatione, de quam per vona combenientia
ego suprascripto lando guadia vobis suprascripti bir et uxor dedi, et fideiuxorem vobis posuit
ademarius filius quondam grimoaldi de locum floccanum. Et per ipsam guadiam obligo me et
meis eredibus semper defendere tibi tuique eredibus integra suprascripta nostra donationem,
ut superius legitur, cum bice de bie sue ab omnibus ominibus omnique partibus. Et quando
volueritis tu et tui eredes potestatem abeatis modis illam defendere, sicut bultis cum omnibus
muniminibus et rationibus quas inde ostenderitis. Et si, sicut superius scriptum est, illut tibi
tuique eredibus non adimpleverimus, et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere
presumpserimus, per quabis modum, omnia sicut in lex langobardorum de carta de donum
et launegilt subscebtum continet, illut tibi tuique eredibus adimpleamus, et at componere
siamus nos et nostris eredibus obligati, et componere tibi tuique eredibus biginti auri solidi
constantini, et suprascriptam vobis adimpleamus. et ipso sturbatum legitur sebtemtrione. Quam
te petrus protonotarius scribere rogabimus. actum nucerie.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
+ Ego guandelferi.
Torna all'inizio