Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1302 » Pag 131 - 132

8.1302
131
132

131
+ In nomine domini domno constantino ducos dibina gratia imperatore agusto deo propitio,
primo hanno imperii eius, mense ianuario, nona indictione. ideoque ego vir nomine rosemundo
filio lamberti, qui sum commorantes intus cibitate lucerie, eo quod intus cibitate lucerie coram
presentia domno sadelberto magnifico iudice et haliis ..... vonis hominibus qui hic supter
conscripti sunt. clarefacimus nos quia ex predicto lamberto genitori meo habeo michi pertinentem
una kasa solarata de supter et de super, et una petia de binea propinquo ipso bado,
qui dicitur in tenerico, deserta iusta ipsa pastina de tocta donna: et de alia parte ipso bineale de
aldemario filio pocari, et de alia parte iuxta ipsa bia que pergit ad ipso bado quod superius
diximus in tenerico, et de quarta parte habet fine ipsa bineale de lamberto filio gondelgardo, et qui
his dicta kasa de supter et desuper et ipso binialem per vona boluntate michi donare congruum et
per donum et launegilt iusta dotem tibi falco … ipsa iamdicta kasa de supter et de super et ipso
biniale totum et integrum, sicut nobis congruum et abtum esse bidetur, bona etenim nostra boluntatem
coram presentia supradicti iudicis et aliorumque supscriptorum testium donabimus
illum vobis ipsa iamdicta tota ipsa kasa de supter et de super, sicut quomodo ipso pariete inter
nos est klauso, et ipso bineale apsque omni quarta uxoris nostre requisitione tibi iamdicto
falco ..... quod dare debemus ad ipsi estranei. inter hec vero fines quae superius cernitur
et legitur de fine in finem, quantum infra capsum et ipsa iamdicta kasa de supter et de super
et communiter ipsa plateola hante eadem kasa, et quantum infra claustrum ipsa biniale;
unde nec nobis neque hab heredibus nostris, berum etiam nec quartam uxoris nostre, neque
ad nullumquempiam hominem ibi haliquit portio reserbabimus requirendum, et qualiter edificiata
est ipsa iamdicta kasa et ipso biniale, una cum solo tecto et parietibus et siricindria sua
et ipso biniale cum omnibus mediis limitibus et cum legitima trasita et exita sua cum bobem et
carro et cum suis omnibus pertinentiis donabimus illum vobis falco, quomodo ad ipsi alii homines
extranei placitum habuimus possidendum. De quo pro constabiliscendam atque confirmandam
nobis hanc nostram donationem, manifesti sumus quod a presente recepimus a te nominato
falco launegilt faciolo cum serico, finitum vero dicimus aput nos receptum habere ipsum
launegilt iusta legem: ea scilicet ratione, ut hamodo et semper eadem nostra donatione integram,
sicut supra legitur, habere et possidere baleatis et faciatis exinde quem amodo bobis falco tuique
heredibus placuerit, sine contradictione nostra et de nostris heredibus requisitione. unde guadia
132
tibi dedimus et mediatorem tibi posuimus poterisi filium potoni, et obligamus nos et nostris
heredibus vobis cuius nomine falco vestrisque heredibus, ut hanc nostram donationem nos vobis
ab omnibus hominibus ab omnique partibus hantistare et defendere debeamus eum vobis per
inbitis; quod si noluerimus, aut si nos ipsos pro qualiscumque modis vel ingenium illum vobis
retornare aut remobere quesierimus, primis omnium questio et kausatio nostra inanis et tacita
sint, et viginti aurei solidos constantinos penam vobis vestrisque heredibus nos et nostris heredibus
componere obligamus, et in antea taciti et contenti per imbitis maneamus in eadem guadia,
et per dixtrictum ipsum vestrum mediatorem, qui se tribuimus vobis ad pinnerandum omnia
sua pinnera legitima et inlegitima, tamdium donec per imbitis adimpleamus vobis ea que superius
legitur. Quem te adelferium notarium hanc cartam donationis ascribere rogabimus te
qui et interfuisti. Actum in civitate lucerie indictione feliciter.
+ Ego iohannes iudex.
Torna all'inizio