Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.7 » Pag 21 - 22

9.7
21
22

21
+ In nomine Domini. Vicesimo quarto anno principatus
domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense nobembri
quarta indictione. Dum essem ego Rottelgrimus comes
et iudex et alii in domo, qua Iohannes comes filius
quondam Iohannis comitis, qui fuit filius Lamberti comitis,
infirmus iacebat, et ipse Iohannes quid de rebus suis post
suum ovitum fieret pro anima sua iudicasset et disposuisset,
in eadem presentia, sicut ei congruum fuit, sua voluntate,
per hanc cartulam, pro hamore omnipotentis Dei ac pro eius
animæ salute dedit etiam in ecclesia Beatorum apostolorum et
euvangelistarum Mathei et Iohannis, quæ constructa est intra
hanc civitatem super porta quæ Rotensis dicitur, et ipsa ecclesia
cum omnibus rebus ipsi ecclesiæ pertinentibus michi pertinet,
integram terram suam cum abellaneto quæ est foris
hac civitate in loco Priato, quam Iohannes qui Saltatore dicitur
ad laborandum retinet et a parte orientis valloni
coniuncta est, cum omnibus quæ intra eam sunt cunctisque
eius pertinentiis et cum vice de via sua, qualiter eidem Iohanni
pertinebat et cum moniminibus ex ea continentibus. ea
ratione ut semper sit in potestate partium ipsius ecclesiæ et
liceat partibus ipsius ecclesiæ de eo facere quod voluerint;
et per convenientiam ipse Iohannes obligavit se et suos heredes
semper defendere partibus suprascriptæ ecclesiæ integrum
illud quod in eadem ecclesia sicut suprascriptum est dedit ab
omnibus hominibus. ea ratione ut, cum partes ipsius ecclesiæ
voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter
voluerint cum omnibus moniminibus et rationibus quas de eo
22
ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipse Iohannes et
eius heredes partibus ipsius ecclesiæ non adimpleverint et suprascripta
vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint,
per convenientiam obligavit se et suos heredes
componere partibus suprascriptæ ecclesiæ quinquaginta auri
solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere.
Et taliter me iubente Grimoaldus notarius scripsit. S.
+ Ego Iohannes presbiter et abbas.
+ Ego Ademari comes.
+ Ego qui super Rottelgrimus comes et iudex. S.
Torna all'inizio