Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1125 » Pag 118 - 119

7.1125
118
119

118
MCXXV
A. D. 1049
+ In nomine domini tricesimo primo anno principatus domni nostri guaimari, et undecimo
anno ducatus eius amalfi et sirrenti, et hoctabo anno principatus et ducatus domni
119
nostri gisolfi eius filii, mense agustus, secunda indictione. Memoratorium factum a me
iohannes abbas monasterio sancti angeli et sancte Sofie situs intra hanc Salernitanam civitatem
pertinente domno paldolfo germano suprascripti domni guaimarii principis, eo
quod ante subscriptis idoneis testes ad laborandum tradidimus nicole filio pauli et ademarii
filio ademarii abitatori de locum bespanico, idest una pecia de terra bacua, que
est in ibso locum, que de due partis coniuncta est cum flubio pecentino, et de tertia parte
fine medio limite, sicut se coniungit cum ipso flubio, quod est per mensuria: a pars occidentis
infra ipso flubio passi centum biginti; de super a sebtemtrionis erga ipso flubio
passi centum biginti; de super a sebtemtrionis erga ipso flubio passi sexaginta, et a parte
orientis erga ipso limite passi octuaginta mensurata ad iusto passum; ut amodo et usque
quinque frudia recollecta, illis et suis eredibus inclita suprascripta pecia per iamdictas
fines et mensurie cum vice de via sua tenerent et laborarent temporibus suis, et seminarent
et studiarent, et ipso locum conciarent bonum, sicut meruerit, et de victum quod
inde exierit, inclitam tertiam partem in pars predicti monasterii deant, et si cepolle ibi
fecerit, quartam partem ibidem nobis deant, ipso aliut sibi abeant, tamen preter faciant
scire partibus predicti monasterii, ud dirigamus ibidem missum nostrum, qui ibi steant,
et recipiant ipsa nostra sortionem, et illis ipso missum notrirent iusta rationem, dum ille
steterit pro illut recipiendum, et per omnis annum per aree adducant nobis serbitium duo
carra de palea intus ista cibitatem, et deant nobis per annum uno aureum tari bonum
usque ipso constitutum, et nos illut eorum defensemus usque ipso constitutum, et non
queramus illut eorum contrare. Ad ipso constitutum liceant inde illis exire cum omnis
causa sua, et ipse terris sit ad potestatem de partibus predicti monasterii, faciendum quod
boluerint; de qua per combenientia guadiam michi ipsi nominati nicola et ademari dederunt,
et mediatorem nobis posuerunt aldemari clerici filii iaquinti presbiteri et cardenarius,
et per ipsa guadia obligavit se et suis heredibus ut, si sicut superius legitur ad pars
iamdicti monasterii non adimpleberit, et aliquit de omnia suprascripta remobere quesierit,
componere nobis triginta auri solidos constantinianos, et unc brebem scribsi ego dauferius
notarius qui interfui.
+ Ego truppoaldus notarius me subscripsi.
In fine huius chartae legitur: Iohannes et amatus filii quondam nicolai de loco bespanico
apposuit mediatorem seipsum ..… et ipse abbas posuit mediatorem iohannem filium
quondam isari.
Torna all'inizio