Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.33 » Pag 39 - 40

1.33
39
40

39
+ In nomine domini primo anno principatu domni nostri siconi filii siconolfi magno principis
mense decembre tertiadecima indictione. ideoque ego leo quondam iohanni habitator sum
noceria, bindo tibi ermetrude filia quondam barbandaci et iohanni et leomperti et angelperti
germani filii quondam leoni terra mea qui est arbustu bitatu in eodem loco; abentes finis de uno
latu et uno capu bia plubica, et de alio latu et alio capu cum terra mea qui supra binditor
coniuntum est, et ad mensura per longu passi nobe, et per latu de subter pede erga bia passi sex
et gubita dua, et de super capite passi quinque et gubita trea ad passu ragimperti filii dacuperti.
klauso istu quatenus fini posite sunt et mensura contine, hunde nec michi qui supra binditori
neque ad nullus homines nihil reserbabi portione, set totum in integrum tibi qui supra
bindo possidendum cum bece de bia sua. hunde pro hanc mea binditione de presentes recepi a te
qui supra fenitum pretiu aurum benebentanos solidos numero quactro; eam ratione, ud amodo
et semper vos et vestri heredes abere et possidere baleates, de quibus me obligo ego qui supra
leo et meusque colligo heredes vobi qui supra emtori bel ad vestri heredes es, ut ipsa nostra binditio
ab omni homines antestare et defendere promictemus; et qui sit menime potuerimus, aut
per nos ipsi per quolibet ingenio retornare quesierimus, duplo suprascripto pretiu nos vobi cumponere
spondemus, hoc est solidi hocto; et insuper quod fueri aput vos milioratu in quabis parte,
sub istimatione pretiis nos vobi restituare spondemus et de culludio vobi iuremus, et han cartula,
ut supra sit firme. et te cumpertu notarium scribere rogabit. actu noceria mense indictione
suprascripta feliciter.
+ ego petrus teste subscripsi
+ ego raudipertu teste subscripsi
+ ego stefano teste subscripsi
+ ego ildepertus teste subscripsi
40
+ ego radipertus presbiter teste subscripsi
+ ego truppoaldo teste subscripsi
+ ego erchenperto filio ermeperti teste subscripsi
+ ego richardo teste subscripsi
+ ego berenardus presbiter teste subscripsi.
Torna all'inizio