|  | 
 + In nomine domini septimodecimo anno principatus domni nostri guaimari glorioso
 principe, filio quondam domni guaimari qui fuit princeps, mense december, tertia indictione.
 Ante me raidolfus comes, qui sum ex genere francorum, coniuncti sunt aresti abbas
 monasterio sancte marie de terricello cum brancati abbate sancti georgi, qui propinque
 sunt abboque sunt situ lucaniense finibus, et reclamavit ipsum abbas aresti aput prefatus
 abbas brancati, quod sine ratione malo hordine intrasset in rebus iamdicto monsterio sancte
 marie et per vim hividem arasset et seminasset: ipse autem abbas brancami dixit, quod
 plures rebus haberet ipsum monasterio sancti georgi arare et seminare, et nescire de quo
 dicere; tunc per meum iudicium inter ipsis guadiare fecit, ut utrumque plicare se cum suis
 rationibus et super ipsa rebus pergere cum iudices et notario, et ipse abbas arestis monstraret
 ipsa rebus et finem inter se inde finem facere. Igitur ego predictus raidolfus comes
 hec omnia per hordine intimavi in aure supradicte magne potestatis; et dum taliter ipsa
 gloriosa potestas audivit cum summa diligentia, precepit michi, ut per memedipsum hivique
 
 pergere et mecum comducere iohannes castaldus filius quondam radoaldi de lustra et,
 qualiter nos melius agnosceremus, taliter de ipsa rebus finem mitteremus. Hec autem peractis,
 ego iamdictus raidolfus comes cum ipsum iohannes castaldus hivique advenit uterque
 super rebus illa coniuximus ipse aresti abbas et abbas brancati, secumque conduxerunt
 beneravilis necodimus abbas monasterio sancte marie de pactano et alii bonorum
 hominum: ipse iamdictus abbas arestis monstravit ipsa rebus et dixit, quod nullum dominium
 habuit monasterio sancti georgi, nec eius rectores, da fine medio vallone in pars sancte
 mariae, set semper medium ipsum ballone fuit finem de ipsa rebus sancte mariae et sancti
 georgi, et per ipsum abbatem aresti ostensum est unum scriptum iudicium ita dicentes
 In nomine domini vicesimo primo anno principatus domni nostri guaimari glorioso principe,
 mense nobember, hoctava indictione. dum supradictus magnus princeps esse in finibus
 lucanie locum, hubi dicitur fragina, hivique esse ego truppoaldus stolsaiz et comes, coniuncti
 sunt aresti abbas monasterio sancte marie de locu turricelli, una cum illo adesset
 manso castaldus filius quondam costantini, cum leo presbiter filio iohanni presbiteri et cum
 cosma presbiter et ministeriale filii licasti presbiteri, qui sunt greci seu et havitantes in
 loco aquabella lucanie finibus, seu nec nominati et omnes homines avitatores de eodem
 loco aquabella, una cum ipsi aquabellanense esset ursu sculdais et grimoaldus castaldeis
 eorum, ad faciendum inter se finem de rebus de iamdicto loco, unde iam plurime habuerunt
 causationes, et ante os tempore ipse manso ante me per demandatione suprascripte
 gloriose potestatis cum ipsi urso et grimoaldus guadia fuerunt, ut utrisque partibus super
 rebus ipsa cum iudice et notario pergere, et portaret hibi iohannes vetrana de garazano,
 et diceret ipse iohannes veritate ab unde scivit fine de rebus predicti monasteri et da unde
 monstraverit esset fine de ipso monasterio absque sacramentum et pars ipsius monasteri
 semper illud havere securiter sine comtrarietate de omnis homine havitatores de aquabella
 et de illorum heredes, aut cuiqua hominibus, et per partes dixerunt super ipsam rebus
 perrexisset, sicuti fuerunt guadiati, et ipse iohannes vetrano rebus ipsa monstravim
 per ec finis: de una parte fine fluvio de ipsa fragina: alia quidem partem finem medio
 ballone qui discernit inter rebus et rebus sancti georgi, et hab unde consumit ipsum ballone
 et lumbone per ipsum ballone rectum salientem in media, ipsa serra, in qua fecit figere
 tres termites in una fovea et facere maceria de petre, et da inde rectum descendentem
 in pars septemtrionis usque ballone qui hibi est, et traversante ipso ballone, et lumbone
 qui hibi est, et haviente in pars quasi hoccidentis, ei coniungente in ballone alio
 in eo loco, ubi incipiunt esse ripe, et per medio ipso ballone descendentes et coniungentes
 in alio ballone qui dicitur petrolle, et per medio ipso vallone descendente et coniungente
 
 in ipso fluvio fragina; et ut in posterum inde non oriatur intentio, pro cognita
 causa nos fecimus mensurare da ipsa frabica, que est de ecclesia distructa sancti petri
 que inter predicta rebus est in uno torrello, haviente per medio crista de ipso sirrune,
 sicut rebolbendum vadit, traversante per media torricella, usque dum hubi figere tres petre
 pro termites sunt passi sexcenti quinquaginta sex. ed iuxto passum ista rebus per ista
 fines monstravit ipse iohannes vetrano et aliis plures voni hominibus, et dixerunt per
 deum et anime eorum semper sciret illud pars predicte ecclesie sancte marie illud possidere
 et dominare, et aliut autem hivi adscriptum est quod hic adscribere nos fecimus.
 Scripta autem erat per manum roderisi notari, sicut ei preceperat magnus princeps: subscriptum
 ipsum truppoaldus stolsaiz et comes. At huvi taliter adlectum est ipsum scriptum
 iudicium, ipsum prefatus brancati abbas dixit quod ipsum scriptum beracem esset
 et omnis homines de aquavella, qui hibi advenerant, similiter adfirmavant; set ipse brancati
 abbas dicebat, quod ipso tempore, quando ipsa fine facta est, ipsum ballone, qui discernit
 inter rehus monasteri sancte marie et sancti georgi hivat ab illo latere ipsa pecia
 de terra, quod ipse modo seminatam habebat, tunc diligenter hibi inquisibimus, si aliquando
 tempore ipsum ballone inde transivit, vel si aqua inde curreret, et minime aliquit
 signum inde invenire potuimus: etia ipsu benerabilis nicodemus abbas de pactano coniuravimus
 per ipsum sacratum havitum quod super se havebat dicere, qualiter illud melius
 sciret; ipse autem dixit per deum et anima suam et per consacratione, quod super
 se haveva, nunquam scire aliquando inde vallone pergere, unde ipse brancati abbas monstravat,
 nec ipsa pecia de terra aliquando scriret esset in dominio monasteri sancti georgi,
 set, sicut modo pergit ipsum ballone, ita semper retemsit ipsa rebus pars monasteri
 sancte marie, similiter et ipsi hominibus aquabellenses ita adfirmavat. Interea, ut hec dictum
 est, statimque ipse predictus brancati abbas sue boluptatis manifestavit, quod veritas
 diceret ipsum benerabilis abbas nicodemus et ipsi aliis hominibus, et per malignitatem et
 abaritia in ipsa pecia de terra intrasset et seminasset, quia numquam sciret quod pars
 ipsum monasteri sancti georgi dominare rebus in pars ipsa monasterio sancte marie da
 unde vadit modo ipso ballone, set semper sciret, ut dominaret illud pars et vice monasterio
 sancte marie, et presentem remisit ad ipsius abbati aresti ipsa pecia de terra quod
 per mala ratione seminatam habebat prevaricante ipsum ballone, et per abborum partes
 ipse brancati et aresti abbati precaverunt me qui supra dicto raidolfus comes et iohannes
 castaldus et ipsum domno nicodemus benerabilis abbas, ut congnita finem facere inter se,
 ut posterum non inde oriatur intentio; tunc omnes nos unam cum ipsis per ipsam finem
 descendimus usque in ipso fluvio et ambo ipsi nominati abbati cum suorum magni monachi
 
 pro firmam fine, et stavilita causa pro pede ipsu fluvium non multu longiore de uno
 esco, ubi est crux, cofixerunt unum termine, et saliente iuxta uno pullo confixerunt alium
 termine, et traversante ipsum pullum posuerunt unum alium termine, et exiente ipso
 galdo in caput confixerunt alio termine, hivique petre quoadunaverunt et havinde comsumit
 ipsum balluncellum qui vadit iuxta ipse tempe pertinentia sancti georgi, et saliente
 ipsum ballone, sicut terminatum est, et da inde rectum saliente usque in ipsas posteriores
 fine, ubi ipse tres petre pro termini sunt ficte, et sicut girat fine superius, quod reclarat
 ipsum scriptum iudicii: da istas fines manifestavit ipsum brancati abbas, quod nullum
 dominium havere pars monasteri sancti georgi in pars sancte marie, set semper inde fuit
 fine, esset in antea, similiter et ipsum abbas aresti manifestavit inde, quod nullum dominium
 haveret pars monasterio sancte marie da ipsa fine in parte sancti georgi. de qua
 per combenientia ipse brancati abbas guadia ad iamdictus arestis abbas dedit, et mediatorem
 ei posuit iohannes capialbo de sancta lucia et iohannes de ursina de nobes; et per
 ipsa guadia obligavit se et suos posteriores et pars iamdicto monasterio sancti georgi,
 quod si amodo vel in antea ista suprascripta fines dirrupere et removere boluerint, aut
 per quolivet ratione da ipsi termini et ipsum ballone prebaricare boluerit, et si in rebus
 monasteri sancte marie introhierint, vel si termine inde exfixerint, seu si ipsa fine irritam
 facere boluerint, per ipsam guadia obligabit se ipsum brancati abbas et suos posteriores
 a pars ipsu monasterio sancti georgi ad componendum ad pars ipsum monasterio
 sancte marie et ad eiusque rectores, et cuius scriptum istum pro vice monasterio sancte
 marie in manu paruerit, trecentos solidos costantinos. Et taliter scribere fecimus te talarico
 presbiter et notarius, actum cilento qui interfuisti.
 + Signum manus qui supradictus raidolfus comes
 + Ego iohannes
 + Signum manus me nominati brancatis abbatis
 + Ego Nicodemus rector Pantani iudex
 |  |