|
111
+ In nomine domini anno tricesimo septimo principatus domni nostri guaimari, et
octabo anno principatus domni guaimari eius filii, gloriosi principibus, mense september,
nona indictione. memoratorium factum a nobis leo et amoru, germani filii quondam iohanni,
clarefacimus ante os annos in partionem ad pastenandum tulimus da petrus clericus
filius mundi de rebus sua de locum iobi a super duobus ribora per finis et mensurie
et in illo hordine sicut continet brebem quod de ipsa pastenatione continet, et postmodum
ipsa terra cum vinea, de ipsa pastenatione cum ipsum petrus clericus dividit et sortes
inde compreensimus per finis et mensurie, sicut continet brebi de ipsa dibisione, que
per partes inde firmati abemus et in ipso brebem continet, ut non aberemus potestatem
ipsa nostra sortione de ipsa rebus dare aut venumdare, preter ipsius petri vel ad eius eredes
ad iusto pretium, sicut ipsi brebi continet; modo autem fecimus inde scire ipsum
petrus per constitutum, sicut ipsi brebi continunt, ut illut a nos emere; ille autem dixit,
ut illut emere non bolere, et presens dedit nobis solutione ipsa nostra sortione de
ipsa rebus dandum cui boluerimus, et omnia inde faciendum quod boluerimus, absque
cuiuscunque contrarietate vel requisitione. Et per bona combenientia oblipvit se ipse petrus
clericus et suos eredes, ut si aliquando tempore nobiscum aut cum nostris eredibus,
seum cum ille omo cui per nos rebus ipsa data fuerit, vel cum eius eredes, causare aut
contendere presubserit per ipsa tingna, aut si quodcunque causationes inde nobis vel ad
nostris eredibus presubserit, per ipsa combenientia, componere obligavit se et suos eredes
nobis et cui per nos datum paruerit, vel ad nostris eredibus, quinquaginta auri solidos constantinos,
et semper taciti et bacui inde manere de tota ipsa tingna. Et hunc brebem
scripsi ego iohannes notarius.
+ Ego lando
+ Ego alderissi notarius me subscripsi
+ Ego ademari notarius me subscripsi.
| |