|
38
+ In nomine domini tricesimo secundo anno principatus domni nostri guaimari, et
tertio anno domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense februarius, quarta indictione.
Memoratorium factu a me maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, una
mecum esset petrus comes filius quondam alfani, qui est unum de dominium ipsius ecclesie,
eo quod ante subscripti testes tradidimus balsami de rota filio petri de rebus pertinentem
ipsius ecclesie in locum rota, ubi pulbicianu bocatur, i sunt pecie due coniunte ex
omni parte ad fine ipsius ecclesie; una ex ipse cum abellanietum per mensuria: a pars
occidentis passi sexaginta: a pars septemtrionis passi septuaginta quinque: a pars orientis
passi quadraginta: a pars meridie, sicut bia discernit, passi nonaginta duo; alia pecia,
qui est castanietum, et rubulietum, et insitetum, et bacuum, totum in unum per ec mensuras:
a pars occidentis passi quadraginta quatuor: a pars meridie quasi in oblico mensuratum,
39
passi centum biginti: a pars orientis passi septuaginta sex, et rebolbente in
pars occidentis passi octo, et sic rectum exientem in ipsa bia passi biginti quatuor, et
per ipsa bia passi centum ad iusto passum omini mensuratum; per ista mensuria, et quantum
ibi coniuntum abet rebus pars ipsius ecclesie, illut ei tradidimus amodo et usque quatuordecim
anni completim ille, suoque eredes teneret illut sueque potestatis, et dominare,
et illut laborare et operaret, sicut decet perfectum abellanietum, et, ubi meruerit et boluerit,
ibi seminare, et ipso castanietum pro seminandum campare iusta ratione sine damnietate
de ipso castanietum, et per tempore, quando meruerit, clusum ipsum abellanietum
abere, et totum eos bigilare per tempore, et suo tempore abellanietum ipsum colligere et
seccare, seu ipse castanee suo tempore et rubiole et insite exinde colligere et seccare, et
ibique in rota ad casa sua dare ipse abellane per omnis annum ad pars ipsius ecclesie
due sortis, suo tempore ipse insites et rubiole medietatem, ipse castanee tertiam partem
dare ad pars ipsius ecclesie, de bictum, quantum ibidem feceri, dare inde terraticum ad
pars ipsius ecclesie iusta consuetudo de ipso locum, ipso aliut sibi tollad; et, quando
pars ipsius ecclesie illut ierit pro tollendum ipso frudium, illis eum nutrire cum animalis
suique ecclesie secundum suam possibilitatem, et ipso bacum amodo illut pastenare castanietum;
unde sua boluntate guadia mihi iamdictus abbas dedit ipse balsamus, et mediatorem
mihi posuit seipsum et petrus germano suo; et per ipsa guadia obligavit se suoque
eredes, ut si aliquit de omnia suprascripta contradisserint et talia ad pars ipsius ecclesie
non adimpleberint, tuc per bona combenientia per ipsa guadia obligavit se et suos eredes
componere ad pars ipsius ecclesie triginta auri solidos constantinos. Verumtamen memoramus
ad ipsi quatuordecim anni completim inclita supradicta tradictio salba, et ipsum
abellanietum laboratum et operatum rebertar ad pars ipsius ecclesie per supradicta guadia
et obligata pena, et, ubi meruerit, amodo infra ipso abellanietum abellane illis pastenarent,
quod scripsi ego iaquintus notarius qui interfui.
+ Ego grimoalt
+ Ego alderissi notarius me subscribsi.
| |